A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)

CLXVIII. 1483. január 12. A nyitrai káptalan előtt Apponyi Péter özvegye fiát Istvánt hit­bére és hozománya iránt nyugtatja. Nos capitulum ecclesie Nitriensis memorie com­mendantes tenore presentium significamus, quibus ex­pedit universis, quod nobilis domina Apolonia, filia Gre­gorii de Maythe alias de Kesseleukew, relicta puta con­dam Petri de Apon ad nostram personaliter veniens presentiam, onera et quevis gravamina Petri filii et Catherine filie a condam Stanislao genitis, nec non uni­versorum proximorum, amicorum et consangvineorum suorum ac aliorum cunctorum, quos infrascriptum tan­gere dinoscitur negotium omnino super se assummens, sponte et libere exstitit confessa in hunc modum: quod quia egregius Stephanus filius suus, a prefato olim Petro procreatus, de et super dote et rebus paraphernalibus, sibi de bonis, rebus et juribus possessionariis dicti con­dam Petri de Apon, domini et mariti sui, videlicet de equalibus et directis medietatibus castri Apon, nec non possessionibus similiter Apon, Kowarcz, Lehothka, Na­dan, Naglan, Ewr, Sypko, Baab, Yeche, Thormocz et Kyskezew in Nitriensi, ac Geverchen de Baranya, et predio Machalyan in Posoniénsi comitatibus, aliisque ubivis existentibus habitis, juxta hujus regni laudabilem et approbatam consvetudinem provenire debentibus, me­morate domine Apollonie matri sue plenam et omnimo­dam impendisset satisfactionem, persolutionemque rea­lem, ob hoc ipsa domina Apollonia super jam fatis sa-

Next

/
Thumbnails
Contents