Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

regum Ungariae ditionem redactum erat: hactenus enim absente in Asia Selymo rex et proceres, futurorum imme­mores, ac induciis confisi arces finitimas, et que tuendo regno erant necessaria, neglectui habebant. Erat Sreber­nicum in Bosnia versus Thraciae et Bulgáriáé fines circa Savum flumen situm, auri atque argenti fodinis clarum et celebre oppiduin, a quibus etiam nomen ducit, quod a Sigismundi imperatoris temporibus praesidio militari Ungarico custoditum fűit; hoc autem tempore incuria praefecti Thome iMathusnaii in Turcarum manus incidit. Quum enim is praefecturam eius, et duarum quae erant in vicinia arcium Tessenii et Socolii haberet, nec integrum numerum praesi­diariorum militum servaret, commeatusque convehendi nullám curam habuisset, et quod erat gravius, iniussu regis ac palatini relictis in summa rerum omnium confusione militibus in Ungariam profectus fuisset, Balibegus Turca, de quo supra retulimus, Samandriae et Mustaphas Var­bosaniae prefecti, re intellecta, communicatisque *secreto consiliis, cum valida manu equitum et peditum Srebernicum noctu aggrediuntur; rati se appositis scalis primo impetu eo potituros. Sed quum pauci, qui locum tuebantur, acerrime repugnarent, obsidione arcem cingere inceperunt, omni ope conati, ne cui egredi, aut commeatum importáré liceret; quumque nostri hoc modo circumvallati per decem dies famem et inediam aegre tolerassent, neque spes ulla auxiliorum deficientibus omnibus alimentis superesset, accepta a Turcis incolumitatis fide sese dediderunt; quibus ea more Turcarum servata est: quum omnes contra fas fidemque extemplo trucidati essent; nemine conservato, nisi quos forte puerilis aetas, aut formae praestantia commendasset. Tessenienses et Socoliani intellecta Srebernicensium fortuna, quod et paucissimi essent, neque modum defen­dendi sui ullum haberent, incensis arcibus fuga sibi con­suluere. Sed obsidentibus vias Turcis atque indigenis, qui magna ex parte ad Turcas defecerant, pauci in tutum evadere potuerunt: sicque eae arces a centuin et amplius annis per nostros defensae, supina praefecti incuria periere Ludovicus ob eas amissas Thomam exilio mulctavit, bona­Jajcza okmánytára. 19

Next

/
Thumbnails
Contents