Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
que eius fisco addixit, ex quorum numero arcem Ninnam, quae in provincia Valcovariana est,Stephano Queserio 1 iuniori, Michaelis episcopi Bosnensis fratri germano donavit. Turcae, occupato facili laboré Srebernico, tam aequa et propitia fortuna amplius utendum rati, Jaiciam quoque simili fraude circumveniendam, aut si arx praealto in monte sita intercipi non posset, oppidum tamen conscensis per scalas moenibus ex improviso diripiendum decreverunt. Praeerat Jaicie Petrus Queglevitius, 2 vir acerrimus et militaris, qui clade Derenceniana acceptis illatisque vulneribus elapsus, postea eum locum cum CC. equitibus, ac paulo ampliori numero peditum tuendum susceperat. Cum is Varbosaniae (est oppidum satis amplum in ea Bosniae parte, quam indigenae Hercegovinám, alii ducatum sancti Savae vocant) scalas complures fieri ab exploratoribus cognovisset, hostiles insidias veritus, suos in omnes occasiones paratos esse, ac equos continue stratos esse iubet, excubias duplicat, ac moenia, quae erant humiliora, selectis ex ordine peditum manipulariis, custodienda attribuit. Cum Turcae per montes et silvas in vallem quandam haud procul ab oppido pervenissent, noctem ibi transigere voluere, ut postea quod in animo statuerant, ante auroram aggrederentur. Non potuere tamen rem tanto tegere silentio, quin exploratoribus Petri, quos identidem ad perlustranda insidiarum loca mittebat, dolus innotesceret: a quibus re intellecta, centum equites tenebris tectos, duce Blasio Cherio Ungaro, legato suo exire, et ultra vallem ab hostibus insessam silentio consistere, ac cum ipse signum exploso tormento dedisset, hostes a tergo adoriri iubet. Ipse vero in hostes pari astu utendum ratus, paulo ante diei crepusculum complures mulieres et puellas ex urbe emittit, easque quia forte dies festus erat, choros ducere, ac intenta voce canere praecipit, admonitas, ne quid timeant, postquam ipse eis tempestive subsidio esset venturus. Turcae, mulieres ab oppido procul discessisse, ideoque insidiis opportuniores conspicati, mutató 1 T. i. Kesserű. 1 T. i. Keglevich.