Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

A M. N. Múzeumban, a Kállay cs. levéltárában. A király Kállay Pált még ugyancsak Jajcza vára ostroma folyamán Szatmár vármegye adószedőjévé nevezte ki. Kovachich: Suppl. ad Vest. Com. II. 161. 1. Az oklevelet azonban nem idézi. De commissione propria domini regis. Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc., signifícamus tenore presentium, quibus expedit universis, quod cum regie dignitatis sublimitas ad hocdivinitus sit in terris prefecta, ut subiectum sibi populum benivolentia regat, liberalitate attrahat atque unius cuiusque merita dignis retri­butionibus prosequatur, quod etsi ex quadam generáli regum fieri soleat regula, nichilominus tamen illi ampliori extollendi sunt munificentia, quos maioris virtutis operatio actuumve et servitiorum egregia gesta ceteris efficiunt magis digniores. Respectum itaque habentes ad integerrimam fidem et praelara servitia fidelium nostrorum dilectorum egregiorum Pauli de Kalló et Georgii de Parlag, aule nostre militum, que iidem primum sacre huius regni nostri Hungarie corone, preterea condam illustri principi domino Iohanni de Hunyad, comiti Bistriciensi, alias eisdem regni Hungarie gubernatori, felicis memorie, genitori nostro carissimo, ad vite eius extremum, ac demum nostre serenitati ab eo tempore, quo ad huius regni régimén divina vocatione sublimati sumus, semper lateri nostro adherendo, in plerisque exercitualibus expedi­tionibus, tam contra emulos Bohemos, alias partes superiores regni nostri vastantes, quam etiam contra Turcos crucis Christi hostes infestissimos, presertim vero nobis pro recuperatione regni Bosne pridem agentibus, quod infelici casu ammissum erat, in quo Deo propitio victoria nobis de hostibus feliciter concessa est, iidem nobiscum perse­verantes cum omni fidelitatis constantia et animi fervore, non parcendo rebus et personis ipsorum, ymmo cum magnó dilectorum familiarum ipsorum dampno, sollicitudine inde­fessa exhibuerunt, non illos estus, non hyemis rigor, non ulla temporis aut fortune asperitas denique a nostro latere retraxare, quin semper cuncta, que augmento nostri nominis et honoris fuere, animis equis constanti perseverantia et promptitudine perferrent singulari. De quibus omnibus non

Next

/
Thumbnails
Contents