Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
aliorum querimus testimonia, sed ipsi testes sumus. Horum ergo meritis preclaris cupientes aliqualis vicém rependere retributionis, quatenus de cetero quoque ad fidelia servitia nostra promptiores reddantur, opida nostra Thwr et Warsan nuncupata, in comitatu de Zolnok exteriori habita, que alias condam despotorum Rascie prefuerant, sed per notam infidelitatis, quam ex eo, quod ab obedientia et fidelitate nostris et regni nostri abscedendo pariter cum regno Rascie Thurcis adheserunt, unde regno nostro et toti Christianitati dampna gravia atque nocumenta illata sunt et inferuntur, incurrerunt, ad sacram dicti regni nostri Hungarie coronam, consequenterque nostram maiestatem iuxta antiquam et approbatam regni nostri consuetudinem rite et legittime devoluta existunt, item totum et omne ius nostrum regium, si quod opidis in eisdem etiam alias qualiterunque haberemus, et nostram ex quibuscunque viis, módis, causis et rationibus concerneret maiestatem, simulcum cunctis ipsorum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris videlicet arabilibus, cultis et incultis, agris,pratis,pascuis, campis, fenetis, silvis,nemoribus, aquis, pluviis, vadis, teoloneis seu tributis, aquarumque decursibus, necnon molendinis et molendinorum locis, et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum ipsorum integritatibus, quovis nominis vocabulo nominatis, sub ipsarum veris et antiquis limitibus, animo deliberato et ex certa nostre maiestatis scientia, prelatorumque et baronum nostrorum ad id accedente consilio prematuro, memoratis Paulo de Kalló et per cum egregiis lohanni Lewkes seniori patri, et altero lohanni, fratri carnali, ac Laurentio patrueli suis, quoad unam, item Georgio de Parlag et per ipsum Paulo de eadem, fratri suo carnali, quo ad aliam, directam videlicet et equalem medietatem, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis, prout et quemadmodum etiam aliis litteris nostris mediantibus sub priori secreto sigillo nostro, quo ante feliciter coronationem nostram utebamur, confectis et emanatis dederamus, ita et de novo de nostris regiis manibus libere dedimus, donavimus et contulimus, ymmo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda pariter et habenda. Salvo iure