Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

sum, in his, que ad ipsius regni restaurationem requirebantur, et quam lacerum regnum, quamque turbatum, attritum et in omnibus pene membris dissolutum susceperim. Laboravi impigra sollicitudine ad consolidanda vulnera eius, ruinasque corrigendas, quibus tam ex dissensione interna, quam ab externis hostibus non modo affectum, sed pene collapsum erat. Piacúit Deo nostro favorem adhibere curis meis, secutumque est post multos tandem labores sudoresque profusos, ut primum intestina bella consopirentur, deinde ab omnibus quoque advenis hostibus regnum ipsum purgaretur ita, ut compositis et internis et circumvicinis differentiis ad eam solam curam redactus fui, que mihi adversus Christiane íidei hostes et hereditaria fűit, et perpetua futura est. Hanc igitur, iam-iam liber ab aliis, prosequebar, huic nimirum vacare, huic denique omne stádium omnemque operám accomodare me cepisse testimonio sunt ea, que his diebus superioribus a me gesta sunt; quibus dum occupatus intenderem, et Christianorum inimicos a Christianis pro­pulsarem, ecce ex parte altéra infidi Christiani in superiores huius regni fines irruptione facta, occuparunt complures sedes et latibula ad usum latrocinii, ex eisque ibidem, in hac mea utili absentia, plurima damna et nocumenta intu­lerunt, inferreque et cumulare non cessant, ita, ut pro quorum ego fide et statu communi adversus infedeles depugno, ab his infideliter impugnor perturborque. Qua in re, credat sanctitas vestra, nihil mihi magis molestum occurrere (potest), quam retrahi a prosecutione cure suscepte et ab usu victorie parte nunc maximé opportuno. Iám sane opere pretium foret prosequi iter, quod feliciori ferro apertum est, quam reclusum erat; ea quoque, que bene quesita sunt, et tueri diligentius, et promovere. Quocirca mittere haec scripta decrevi sanctitati vestre, gratis rebus etiam ingratas immiscens, ut utrarumque conditione servata, sit unde filiorum profectibus congratu­laretur, sit etiam unde sollicitudinem capiat ad consulendum defectibus. Hec etenim due res presentem hoc tempore animum et curam sanctitatis vestre exigunt, ut et profectus ipsi promoveri possint, et defectus impedimentaque tolli. Meam intentioe m c erto sciat sanctitas vestra eo inclinatam Jajcza okmánytára. 2

Next

/
Thumbnails
Contents