Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
esse, ut fidei catholice et fidelium defensionis omni opera et omni cura mea serviatur, presertim si facultas mihi libertasque adsit, et impedimenta non obsint. Quorum alterum si defuerit, alterum vero si obstiterit, cogar vei invitus hanc curam meam alio destinatam alio convertere. Ouin imo protestor ex hac die apud sanctitatem vestram, ut in casu quo mihi iniuriis lacessito necessitas obvenerit arma hec contra infideles sumpta adversus infidos fideles retrahere et ofíensores regni mei e contra offendere, id a me iusto dolore pulsato fieri; nec succensere mihi sanctitas vestra, aut imputare dignum ducat, si adesse non potero obsequio status publici, quod pro redimendis privatis patrie periculis coarctor abesse. Potest tamen inter hec nihil ominus sanctitatis vestre auctoritas intervenire, que sufficiens erit mihi et facultatem reddere, ut prosequar, que cepi, et impedimenta expedire, ne eo retrahar, quo nolim. Ouod ut beatitudo vestra curare dignetur, tam mea devotio, quam fidei debitum expostulat. Conservet Deus sanctitatem vestram feliciter regimini ecclesie sue sancte. Dátum in oppido Dombro regni Sclavonie, die 27. lanuarii, anno Domini 1464. XV. Dombró, 1464. jan. 28. I. Mátyás király értesíti Sopron város közönségét, hogy Boszniát Isten segítségével visszafoglalta és a f. é. márcz. 25-ike körül tartandó koronáztatására meghívja. Eredetije papiron, zárlatán a király titkos pecsétjének nyomaival; Sopron sz. kir. város levéltárában, Lad. K. fasc. II. Ni. 28. jelzet alatt. V. ö. Hazai Okmt. IV. 411. 1. Ugyanilyen tartalmú az a levél, a melyet a király Pozsony városához intézett. Ld. gr. Teleki: A Hunyadiak kora, IX. 81. Mathias Dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. Commissio propria domini regis. Prudentes et circumspecti fideles nobis sincere dilecti! Postquam feliciter dono Domini geste sunt res, pro recuperatione regni Bosne, quod infelici casu amissum erat,