Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)
magna sollicitudine laborando multa ex celi intemperie, multa ex asperitate hyemis, preterea ex incommoditate varia plurium rerum, plus quam hostilia passus, constantia tandem et perserverantia vicimus; ubi complures ex hostibus conclusis per opportunitatem oppressi fuere, reliqui de vita duntaxat pacti, ad dedendam arcem et sese compulsi sunt. Ex quibus prope quadringentos in vita servatos, bellatores quidem robustos et armis assuetos, mecum eduxi, habiturus eos pro servis ad usum opportumum. Hoc itaque modo et ordine redditis et acceptis castro et oppido Jaicza, mox multorum aliorum castrorum deditio secuta est. Iam circiter triginta manibus meis reddita sunt, et totidem vei paulo plura in obedientiam et deditionem accepi; habebamque spem indubiam de ceteris, quod ad hoc usque tempus vei nulla, vei pauca apud manus hostium contineri potuissent, si tempestas hyberna maioribus intensa frigoribus ampliores mihi labores non interdixisset. Quamobrem consultius visum est reducere exercitum, et ad ea, que uberius agenda supersunt, intendere. Redii ergo ex Bozna spe priori felix, re presenti multo felicior; sed ad illám opportunitate quadam et deligentia gerendarum rerum incitatus eram, hanc vero divina propitiatione consecutus sum. Ad utramque autem augendam talis ordo, taliaque principia parata sunt, ut ex eis vulneri huic, quod Christiano' corpori ex ruina Bozna inflictum erat, facilius, quam ante, salubriusque remedium parari poterit; quandoquidem sane vulnus non iam angulos Europe, non latéra sola, sed precordia ipsa attigerit, potuissetque ad omnes eius partes infesta correptione dilatari. Qua in re animus quidem mihi ad impendendam ampliorem curam promptus est, sed ut ministerium quoque opportunum indeficiens sit, opus est auctrice et adiutrice sanctitate vestra, quam penes virtus omnis et principatus rerum ducatusque consistit. Sed hactenus de rebus Bozne. Nunc de impedimentis, que hanc curam meam ac simul intentionem interturbant, conqueri paucis non pretermittendum putavi. Et quidem, beatissime páter, non credo latere sanctitati vestre, quod quantosque labores sustulerim ab eo tempore, quo ad huius regni gubernacula vocatus susceptusque