Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

gressu accessi ad vada Zavi, ab hostious iam antea occu­pata; quibus facile recuperatis depuli abinde reliquias hostium prius fugatorum, et ad persequendum eos iter in Serviam direxi. Nam tempore intermedio Turcus, confectis rebus Bozne, fines eius retrocedens excesserat, regressusque iam fuerat in Macedoniam. Itaque castra Servie inferenda erant. Eam ego longe lateque pervagari, ceternm igni, gladio, préda vastare iussi. Multi in ea ex hostibus turmatim palantes deprehensi in occisionem et captivitatem devenerunt, animarum circiter millia quindecim de servitute in liber­tatém pristinam cum armentis et rebus feliciter reducta sunt. Et haec quidem apud Serviam acta. Ex qua demum regressus opus habui eam partém exercitus, que laboribus fessa erat, paululum remittere, ut ampliori post usui, quiete refecti, servaretur; cum parte autem reliqua, que vegetior videbatur, et itern novis subsidiis coemptis, intendi animum ad recu­perationem Bozne recenti casu amissé, ut cui opem ferre, ne periret, preventus dolis non potui, ei vei perdite, ope Dei, qui fraudis dolique vindex est, opportune consulerem. Recogitanti quippe mihi et diligentius consideranti, quantum et quale vulnus Christiana respublica in eo casu acceperat, non sinebat necessitas cure differre remedium, sed mox ad simul et parare provisionem, et facere ; que si vei menstruo tempore neglecta fuisset*, nunquam similem opportunitatem redituram, post expertus astruere ausim. Accingor igitur et ad prosequendum opportunitatem hanc coegi prius me ipsum, quam recte disposuerim, premisi, qui expedirent impedimenta, secutus ipse accessi, et arcem, sive ut com­muniter loquimur, castrum et oppidum Jaicza nominatum, obsidione circumdedi, quod quidem caput regni illius est et locus tam natura ipsa, quam arte et ope inter omnia munitior. Quem cum oppugnare cepissem, primo fere impetu et primo agressu incolas oppidi in deditionem accepi, facta­que irruptione in oppidum cum hostibus Turcis armis pugnatum est. Hic quoque die eodem, qui quartus erat posite obsidionis, a nostris superati, necantur alii, quidam vero in arcem profugere compelluntur. Restabat iam arx i psa expugnanda, in cuius oppugnatione trimestri fere spatio

Next

/
Thumbnails
Contents