Pesthy Frigyes: Krassó vármegye története. III. Oklevéltár. (Budapest, 1882.)
nobis personaliter constitutis, per eundem Dionisium filium Nicolai nomine procuratorio propositum extitit et relatum, quod quia idem Nicolaus Ordas dictus quoddam priuilegium super facto cuiusdam possessionis Cbernewch vocate in Comitatu de Karassow existentis confectum, eidem magistro Petro in specie dedisset et assignasset ob hoc ipse magister Petrus eidem assumpsisset se firmiter ad hoc obligando, quod si ipse dictam possessionem Cbernewch vigore ipsius priuilegi a domino Rege pro se obtinere poterit et valebit extunc Sexagesimo die cum in pleno dominio ipsius possessionis foret et extiterit, Centum florenos eidem Nicolao, uel si ipsum medio tempore domino sic volente de medio decedere contingeret suis posteris dare et soluere coram nobis teneretur, duplum incursurus si secusfacere quoquomodo attemptaret in premissis, Insuper autem idem Petrus filius Pauli vnum Molendinum cum vna rota in fluio Borza habitum, a data presencium per septem Annos integros ad vtendum dedisset et commisset (így) ita videlicet quod infra predictum tempus predictum Molendinum ab eodem Nicolao vei suis posteris re habere sew affere non possit et non valeret modo aliquali, Si uero aliquis dictum Molendinum ab eorcdem Nicolao affere conaretur tunc ipse Petrus prius clecem Marcas deponere deberet et sic ipsum Molendinum auffere possit a Nicolao et suis posteris prenotatis, Conpletis autem ipsius septem annis, ipse Nicolaus Ordas dictus dictum Molendinum eidem Petro deberet et teneretur resignare absque contradiccione et reclamacione aliquali. Ad quod idem Nicolaus se personaliter pretactus vero Dionisius eundem Petrum filium Pauli auctoritate procuratoria obligarunt coram nobis, Dátum in festő exaltacionis sancte Crucis anno domini M° CCC° LX quarto. (Eredetije papíron a Kállay-család levéltárában. Múzeumi folyószám 1407. Hátán a pecsét nyomával). 46. 1364. május 4-én. Nos magister Laurencius filius dominicy Castellanus d e H a r a m et vice Comes Comitatus de Crassow .Tudices