Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, C[roa­tie] etc., significamus presentium tenore quibus expedit uni­versis, quod etsi interest officii regie maiestatis subditos benemeritos dignis honoribus decorare et eorum merita grat[ia ac munijficentia prosequi, illos tamen potioribus consuevit extollere remunerationibus, quorum virtus . . alios antecellit et quos magis commendat excellentia meri­torum. Considerantes itaque et merito pensafntes] grata fide­lium servitiorum merita fidelis nostri dilecti, spectabilis et magnifici Stephani de Frangapanibus, Segnie, Wegle et Modrusse comitis, que suis magnificis actibus et sollertibus servitiis primum tempore gubernationis condam illustris •domini Johannis de Hvvnyad, comitis bistriciensis et alias pretacti regni nostri Hungarie gubernatoris, pie memorie genitoris nostri carissimi, tandem vero ab exordio nostri felicis regiminis assiduis temporibus sacre dicti regni nostri Hungarie corone, ac consequenter nostre serenitati ferventi devotione exhibuit, de quibus aliqua saltem paucis referre ad presens non incongruum putamus. Ipse namque Stephanus comes in nostris legationibus commodum huius regni nostri et . . } religionis christiane tangentibus, quarum expeditio nonnisi virum constantem, magnanimum, prudentemque exigebat, cum aliis nostris deputatis idoneis oratoribus de nostre maiestatis iussu .. . 3 num conventum pro rebus necessariis congregatum et item alias ad urbem romanam . } accessit atque ea ibi, que sue credita fuere expeditioni, commode ac feliciter disponendo rem nobis et ipsi regno nostro semper attulit desideratam. Porro et castra banatus regni nostri Croatie, que iam pridem quorundam eadem detinentium perfidia nostrorum et regni nostri emulorum manibus tradebantur, eius viri experientia, laboribus, virtutibus et prudentia nobis red­dita sunt, 1 Egy szó olvashatatlan. 2 Egy szó olvashatatlan. 3 Két szó hasonlóképen. 4 Egy szó olvashatatlan.

Next

/
Thumbnails
Contents