Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

Ceterum idem nobis pro recuperando regno nostro Bosne, quod infelici casu amissum erat, nuper agentibus, ubi Deo propitio nobis de hostibus victoria concessa est,.. . x et auxilio non minőre aliis extitit. Et ut paucis multa comprehendamus, égit hic omnia omnibus . . . 2 suis, que pro nominis et honoris nostri augmento sunt et alta generis sui nobilitas atque . . . 3 magnanimitas postulabant. Non illum senectutis onus, non ulla denique fortune aut temporis . . . 4 a nostris et regni nostri servitiis vacare, quominus cuncta prudenter, sollerter et constanter perficere. Nos igitur, qui cunctorum fidelium nostrorum gratuita merita more regali pensare solemus, ne tante . . , 6 et . . . ö magnificorum vir de nobis benemeritus suorum merita servitiorum habeat irremunerata, volentes eidem aliquam premissorum retributionis vicém rependere, quamvis tam ipse quam ceteri eius exemplo ferventius inantea studeant regiis insudare servitiis, atque ipse ad exequenda nostri nominis et honoris nostri merita reddatur promptior, castrum nostrum Medwed vocatum, in regno nostro Sclavonie, comi­tatu videlicet zagrabiensi existens, nunc apud manus Sigis­mundi Wayspriacher titulo pignoris habitum, simulcum oppidis Rokonok et Werbouecz nuncupatis, et castello in eodem Rokonok habito, cunctisque aliis oppidis, tenutis, villis, possessionibus, portionibus possessionariis in quibus­cumque comitatibus seu districtibus regnorum nostrorum situatis, ad idem castrum de iure et ab antiquo pertinen­tibus; item vado super fluvium Zawa habito,-Kyralrewe nominato, aliisque vadis super eundem fluvium ubivis exi­stentibus, necnon teloniis seu tributis, ac utilitatibus et com­moditatibus quibusvis, terris scilicet arabilibus cultis et in­cultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemori­bus, montibus, vallibus, vineis, vinearum promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque dicursibus, ac molen­dinis et molendinorum locis, generaliter vero quarumlibet 1— 4 Pár szó olvashatatlan. s— 6 pár szó kivehetetlen.

Next

/
Thumbnails
Contents