Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
et forte prius accidere poterit, quod aliis ipse facturum se minatur, na[m et] ipse ex carne et ossibus constat. Hec premissa cum ita sint, rogat dominus st[rigoniensis] reverendissimum dominum salczbu rgen sem, nolit in re tam indigna et iniusta favere aut [verbis] ipsius Cristoferi et Bernardini locum dare, et neque auxilium prestare et neque [patijatur, quod sub nomine et confidentia cesaree maiestatis aut sue reverendissime dominationis ipse Cristoferus tales faciat diffidationes et de talibus minis et machinationibus glorietur, nec permittat, quod ex hac parva flamma gravius incendium oriatur, quia experietur et Bernardinus et filii sui, quod abunde ipsis respondebitur et iure et armis, si [n]on abstinebunt. Et ita de his domini oratores tam reverendissimum [dominum] salczburgensem quam alios omnes, quos opus putabunt, informare poterunt, apud q[uos videli]cet comites ipsi vei eorum altér per se vei suos aliud persuadere vei ipsum dominum [strigoniensem] infamare conarentur vei iam infamassent. Eo autem hec omnia premissa tendunt et 1 in hunc [finemj notata sunt, quod quisque sciat rem ita se habere et si quid ipsis comitibus a[ccid]et, sua et non alterius culpa accidisse. Nam idem dominus strigoniensis, si poterit, [se] atque suos et bona sua cum Dei auxilio contra eosdem comites defendere conabitur, quod facere posse sperat, modo aliena et externa auxilia, presertim ex Germania, potissimum vero a cesarea maiestate vei reverendissimo domino salczburgensi aut ab aliis subditis sue maiestatis non subministrentur ipsis comitibus. Postremo dicere domini oratores poterunt, quod prout idem dominus strigoniensis ex bonis locis et fidedignis personis accepit. idem comes Cristoferus subordinavit et conduxit pecunia et promissis quosdam latrunculos sicarios, qui eidem domino strigoniensi insidientur et ipsum fratresque suos aut armis et sagittis confodiant, aut veneno et utrumque poterunt enecent et perdant, quod ab honesto 1 Sorközi betoldás.