Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

viro et precipue tali familia, ut ipse est oriundus, turpe est etiam auditu. Si probus est et ingenuus atque militaris, agat aperto Marté, non dolo et fraude et forte socium sibi respondentem reperiet. Et revera a latere et capitaneo illius maiestatis et sub umbra reverendissimi domini salczburgen­sis tantum scelus fieri non deberet, proinde rogandus est reverendissimus dominus cardinalis, ne sub eius confidentia et umbra [hec] fieri patiatur. * * * Notet Marsupinus, quod quum comes Bernardinus fe[cit obsi]dere et expugnare predictas duas arces comitis Johannis Corbavie et iure fűit processum per eundem comitem Johannem con[tra eundjem Bernardinum et Fer­randum filium suum ; demum etiam quum iidem Bernardi­nus et Ferrandus ceperunt arma contra d[ominum strigo­niense]m et nepotes suos et bona eorundem, ut prefertur, invaserunt hostiliter, Christoferus comes, qui paulo ante ex carce[re christijanissimi regis Francié in Mediolario fűit elapsus, non erat in Croatia cum patre et germano suo Ferrando, s[ed vero i]n Germania apud dominum salcz­burgensem, vei alibi, cuius páter auxilium imploravit et ille ex Ge[rmania] scripsit ad regiam maiestatem et non­nullos alios dominos contra dominum strigoniensem et eidem domino strigoniensi et fratribus [suis] . . . davit per scripta et litteras et tandem subordinavit et conduxit certos lat­runculos, qui insidientur d[ominum strigoniense]m et qualiter­cunque poterunt perdant et enecent. Ulterius sciat et ubi opus fuerit dicere pote[st idem] Marsupinus, quod dum hec, ut premittitur, ita agerentur, regia maiestas mota iterum querelis domini strigoniensis, ded[it littera]s ad eosdem comites Bernardinum et Ferran­dum, quas originaliter cum presentibus accipiet et pro more patri[o fecit] per homines capituli zagrabiensis pro testimonio illis presentari, sed quantum curaverunt, ex responso et res[cripto] capituli atque exemplo litterarum

Next

/
Thumbnails
Contents