Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)
nus episcopus zagrabiensis, altér nepotum suorum, comes tamen Bern[ar]dinus, qui salvum etiam conductum a regia maiestate impetraverat [ut debuit] non venit, sed.sprevit mandata maiestatis sue, sicuti semper facere consuevit et sic sua maiestas in[te]r partes iustitiam facere non potuit, prout se facturam offerebat eidem comiti. Nec cessat ab impetitione et persecutione eiusdem domini strigoniensis et nepotum suorum atque bonorum suorum, unde si quid continget, quod non putaret, nemini nisi sibipsi imputare debebit, nam etiam iure est admissum vim vi repellere et par pari reddere. Item dominus Cristoferus, altér filiorum ipsius domini comitis, qui se capitaneum et consiliarium cesaree et catholice maiestatis intitulat, per litteras manu propria ex Germania scriptas diffidavit turpiter eidem domino strigoniensi et dicit, velle auxilio illius maiestatis et suorum amicorum contra eundem dominum strigoniensem omnibus viribus agere et aperte more etiam siccarii in necem et perniciem ipsius domini strigoniensis machinari, nec desistere quocunque modo ac via poterit, se et parentem suum morte eiusdem domini strigoniensis vindicare et multa similia insolenter se facturum iactitavit etc. Putat et credit ipse dominus strigoniensis nec cesaream maiestatem, nec etiam ipsum reverendissimum dominum cardinalem salczburgensem, [de] cuius favore et protectione ipse Cristoferus confidit et eiusdem domini cardinalis salczbu[rgensis] se esse fratrem et affinem gloriatur, nec eidem comiti Bernardino et neque C[ristofer]o contra dominum strigoniensem opem laturos, 1 quod si ex Germania auxilia non [habeb]it et ab asuetis non abstinebit, cum Dei auxilio sperat dominus strigoniensis se et [fratres su]os contra proprias vires tam comitis Bernardini quam filiorum suorum posse de[fende]re. Et ubi Cristoferus diffidavit et in necem domini strigoniensis et fratrum suorum con[spirav]it, quantum et quousque fieri poterit, se et suos precavebit et pari facilitat[e id] sibi 1 laturum eredetileg.