Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

gravi infirmitate non esse his molestiis et turbationibus impediendum, cum familiaribus et servitoribus domesticis insurrexerant et in eorum defensionem quantum potuerunt fecerunt et restiterunt eidem domino comiti et pari modo bona [eius]dem domini comitis taliter provocati et lacessiti, tot tantisque dampnis et iniuriis afffecti] inscio et irre­quisito eodem domino strigoniensi invaserunt et par pari retulerunt et se[se bonajque eiusdem domini strigoniensis atque ipsorum communia, quibus potuerunt módis, ne pe­nitus et [totajliter illa comes perderet, defenderunt. Unde si quid incommodi eidem domino comiti [extitijt, sua accidit culpa, qui auctor fűit et qui primus huiusmodi malo cau­sam [dedi]t. Non potuit autem fieri, ut queque partium equaliter dampna pateretur. [Fierji sólet, quod altéra alie parti fit superior etc. Verendum vero est, si comes ipse non [pare]bit et mandatis regiis, sicuti hucusque non paruerit, ne maiora et graviora seque[rentur]. Cogetur enim ipse dominus strigo­niensis se et fratres suos contra ipsius comitis temeritatem [et] violentiam quibuscunque poterit módis defendere. Et quia nepotes domini strigoniensis possession[em] Kwpchynam, quam comes Bernardinus et Ferrandus eius filius de manibus homin[um] domini strigoniensis et nepo­tum suorum modo premisso occupaverant et depredati fuerant, iidem nepotes domini strigoniensis sic etiam ut premittitur desolatam reoccupaverant et regia maiestas mand[a]rat per nuncios et litteras eidem comiti Bernardino et filio suo, ut desisterent et si qui[d] iuris vei actionis haberent contra dominum strigoniensem vei fratres suos, parata esset sua maiestas sibi iustitiam administrare. Ilii tamen non acquieverunt, sed rursus eandem possessionem Kwp[chy]nam noctis in silentio invaserunt et depopulati sunt, pauperes colonos, qui restaban[t, pjartim occiderunt et partim captos abduxerunt et eorum bona omnia in predam [converjterunt et locum ipsum iam desolatum sibipsis sub­egerunt. Pro his autem iniuriis idem dominus strigoniensis ven[era]t ad regiam maiestatem, venit et reverendus domi-

Next

/
Thumbnails
Contents