Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)

Ex his igitur actionibus inextimabilia bona sequentur et primo, glória et laus omnipotenti Deo, cui a mortalibus bene merito omnis laus et glória debetur. Secundo, nomini christiano universo dignitas, augmentum et securitas maximé obtabilis 1 dabitur. Tertio, principi et huius sancti negotii actori serenissimo videlicet regi ab omni premiorum largi­tore Deo tantum dabitur prémium, ut nulla actione maius impetrari possit, ab hominibus autem huius seculi presen­tibus pariter et futuris laus inextimabilis, obligatio immensa et dabitur denique tam sancti 2 facti fama perpetua. Ex hoc quoque pláne sequetur, quod sua maiestas nedűm regnum Hungarie, sed etiam grecorum regnum et omnia alia, infra et intra et circa iam tactos limites adia­centia regna nemine contradicente tanta cum pace et glória ditioni sue subiugabit, cum quanta nemo etiam alius san­ctorum regum umquam subiugavit. Et ut hec omnia aptius et commodius fiant et omnis, que oriri posset, suspicio et dubitatio de medio tollatur, illustris dominus gubernátor sue serenitati promittit: Et primo, quod de iamdictis peccuniis nichil sua dominatio apud se retinere intendit, sed ipsos omnes inter principes et barones huius regni distribuet, ut ad dictum exercitum cum dicta quantitate hominum se preparent et modum tenebit, quod omnes isti fidelitatem et prontitudinem obsequendi sue serenitati iurabunt. Secundo, quod cum tribus, quatuor, quinque vei sex millibus armatorum ad mare occurret et suam serenitatem in médium regni securam adducet. Tertio, quod quascunque civitates, terras vei castra in regno, quas dominus gubernátor in suis manibus tenet, sua serenitas pro sua securitate volet, utputa civitatem Bude vei Temesuar vei in Transsilvania etc., dominus gubernátor sue serenitati dabit et si sua serenitas cum dicto exercitu personaliter accedere nollet, mittat de suis quem volet et dominus gubernátor personaliter accedet et auxiliante Deo universa perficiet. 1 optabilis helyett. 8 sancto hibásan.

Next

/
Thumbnails
Contents