Thallóczy Lajos - Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. I. 1133-1453 (Budapest, 1910)
] ] : i • i ] • i ápr. 24. i i i Quarto, quod dictas peccunias, quas sua maiestas exponet, statim hoc perfecto in primo anno a domino despoto Rascie, absque ullo dicti despoti gravamine ipsas recipiet et multo plures recipiet a populis et nationibus, civitatibus et [ocis, que sua maiestas sibi subiugavit. Itaque de iure non debent expense dici, verum magis introitus optimi. Quinto et ultimo, et quod omnibus his maius est, filium suum primogenitum, quem omni thesauro mundi Dariorem habét, illustris dominus gubernátor sue serenitati pro his omnibus obsidem dabit, ita ut nichil sua maiestas facere incipiat aut exponere, donech ipsum in manibus suis habuerit. Hec autem omnia tam cito fieri debent et tam festinanter, ut circa festum beati Georgii martyris omnia fieri incipiant et per totum mensem iulii proxiine futurum in terram paganorum exercitus traducatur, quod perficiat Omnipotens cum sua misericordia, ámen. Duo autem sunt, que ultra illa, que superius continentur, illustris dominus gubernátor a maiestate regia habere vult et intendit : Et primo, quod maiestas sua det sibi super se litteras obligatorias sub fide sua christiana ac sub sigillo suo, quod omnia et singula suprascripta dictus dominus rex incipiet et incepta sequetur, et usque ad finem perseverabit non defficiens. Secundo, quod cum modo dictus dominus gubernátor sit in bono et alto statu in dicto regno Hungarie, quando sua maiestas Deo disponente venerit et regnare ceperit, non ipsum deprimere, sed in hoc statu manutenere, imo potius exaltare debeat et ipsum nunquam, si, quod absit, aliquis casus acciderit, derelinquere, imo 1 protegere et defendere semper. Dum ista et que suprascripta sunt dominus rex facere voluerit et fecerit, illustris dominus gubernátor in sua et universorum dominorum prelatorum et baronum ac procerum regni personis omnia et singula suprascripta, sicut 1 potius kitörölve.