Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

et in de revertitur uersus Morisium, ad pratum Mycula, et ibi sunt due mete, altéra sancti Adalberti, altéra de Eperies. Preterea eadem uilla de Wynchy habét aliam terram, et super illa habét Silvam super montem Guchbrun, et ibisunt due mete, altéra sancti Adalberti, altéra Gyule, et inde t.ransit fluuium Eurmenes, et uadit ad montem magni fagi, et inde ad metam ville Myroslov, et inde ad montem Cachon, et inde reuertitur ad Sycozov. Nomina autem memoratorum vduornicorum in eadem terra commorancium, hec sunt: Cuzma, Bessu, Scesun, Scese, Andre, Andreas, Fakas, Jacobus, Hysce, Bundu, Kuké, Ruga, Regus, Warous, Farcas, Ábel, Stephan, Elemdu, Zalas, Johannes, Scegne, Lessev, Fele, Farkas, Sune, Torda, Bud, Such, Povka, Ereu, Sele, Reuka, Bech, Teth, Cuzma, Ytheu. Ynde quia non minus collatorum conseruacio, quam conferendorum pro cuiusque meritis 'premiorum racio ad sollicitudinem pertinet regie maiestatis; in huius nostre donacionis testimonium, et perpetuam firmitatem, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dátum per manus Cleti aule Regie cancellarij et prepositi Agriensis ecclesie. Anno ab incarnacione domini Mo. CCo. XIXo. eodem venerabili Johanne superius et sepius nominato Strigoniensi, Reuerendo Vgrino Colocensi archiepiscopis existentibus. Desyderio Chenadiensi, Willelmo ultrasiluano, Roberto Wesprimiensi, Jacobo Wachiensi, Stephano Zagrabiensi, Thoma Agriensi , Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Cosma Yauriensi, Alexandro Waradiensi episcopis, ecclesias feliciter gubernantibus Ni­cholao palatino, et comite Supruniensi, Jula bano, et comite Zonugiensi, Ochuz curiali comite Regine, et comite Budrugiensi, Dyonisio magistro thauarnicorum et comite noui castri, Jula fratre Rátold curiali comite Regis, et comite Kewensi existentibus. Benedicto filio Samud Nitriensi, Johanne Albensi, Batiz Musuniensi, Smaragdo Posoniensi, et ce­teris comitatus tenentibus. Regni nostri anno sexto decimo. 15. Bela dej gracia Rex primogenitus Regni Hungarie omnibus xpi fidelibus, tam presentibus, quam futuris presens inspecturis, salutem et gráciám. Cum ecclesia, que mater est omnium per regum debeat sublimari; Ad universorum noticiam uolumus per­uenire, quod cum Strigoniensis ecclesia, quia ab ipsa tanquam a matre ceterarum, et magistra ecclesiastica recepimus sacramenta, prerogatiua gaudere debeat speciali, conces­simus ad peticionem fratrum eiusdem ecclesie in ultrasiluanis partibus quatuor mansiones castrensium in predio eorundem quod Oranas Winc apellatur, commorantes, et ad comi­tatum Torda spectantes scilicet Bicca, et Nel cum alijs duobus socijs eorum, ut dicte ecclesie secundum suam libertatem seruirent. Vt autem hec nostra concessio irretracta­bilj gaudeat libertate, nec per alicuius suggestionem possit in irritum reuocari; literas nostras presentes Capitulo concessimus nostri sigilli munimine roboratas. Dátum per manus Mathie prepositi Zagrabiensis, aule nostre Cancellarij. Anno Mo. CCo. XXVIIo. Sous magistro tauarnicorum uostronun, et comite Albensi, et Soula vojuoda existentibvs.

Next

/
Thumbnails
Contents