Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

16. .Andreas dei gracia Hungarie Rex Omnibus tam presentibus, quam futuris literas presentes inspecturis salutem et omne bonum. Ad vniuersorum tam presencium, quam posterorum noticiam, presencium tenore uolumus peruenire; quod nos regia liberalitate inducti terram Sagv, quam fidelis noster Nicolynus prepositus ecclesie Strigoniensis ex nostra donacione possidebat, que antea ad Castrum de Hunt pertinebat, et illám, quam ipse idein prepositus a filis Chepea, pro quadam sumpma pecunie sue, in quibus ei Ilii remanserant ordine iudiciario optinuerat; cuin ipse N. prepositus iter uniuerse carnis in­gressurus in ultimo testamento suo non accepta a nobis licencia, nec nostro consensu, et beneplacito inquisito illas terras pro remedio anime sue ecclesie Strigoniensi reliquis­set, et nos easdem terras, sicut ad regium Fyscuin debebant de iure cleuolui, ueluti possessiones illorum, qui sine lierede solent decedere, a dicta ecclesia recepissemus; ta­men regia pietate, sicut in primis est pretaxatum inducti, tum recordatis fidelitatibus, et seruicijs nominati prepositi ecclesie Strigoniensis, eodein iure cum omnibus suis perti­nencijs, quibus ipse prepositus possidebat, restituimus, primam donacionem sepedicti pre­positi regia auctoritate confirmantes. Vt igitur hec a nobis facta donacio salua semper, et inconcussa permaneat, nec nostris unquam, seu nostrorum successorum temporibus ualeat retractari, presentem paginam dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Dátum Anno Dominice Incarnacionis Millesimo CCo. XXXIo. Regni nostri Anno Vycesimo octavo. 17. Auidreas dei gracia Rex Hungarie, omnibus presentem paginam inspecturis salu­tem, et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod cum Strigoniensis ecclesia quia ab ipsa tamquam a matre nostra ceterarum ecclesiarum et magistra ec­clesiastica recipiamus sacramenta, prerogatiua gaudere debeat speciali. Statuimus, vt in loco, qui Oronos Winch dicitur, quem locuin cum suis pertinencijs eidem ecclesie nüllo participante contulimus in recompensacionem dampnorum que tam Archiepiscopus, quam ipsi Canonicj pro nobis perpessi sunt, dum essemus in seruicio iliesu xpi quilibet currus cuiuscunque sit inde pertransiens, et Sales deferens, unum Salem conferat Capitulo pro tributo Scilicet, duos Kulus. Vt autem hec nostra constitucio, ac donacio robur habeat in futurum litteras nostras Capitulo concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Siquis autem nostre constitucionis contemptor extiterit, condempnamus cum Regali iudicio, tam­quam statuti Regij contemptorem. Dátum anno domini Mo. CCo. XXXIo. Regni autem nostri decimo octavo. 18. -A-ndreas dei gracia Hungarie rex Yniuersis xpi fidelibus presentem paginam in­specturis salutem in domino ihesu xpo. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uo­3

Next

/
Thumbnails
Contents