Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)

perpetuo possidendas, et tenendas. Ita videlicet, quod prepositus, et lector ecclesie nostre strigoniensis pro tempore constituti in ipsis decimis de Kemend seu Simulis ex inde confectis atque distribuendis racione prepositure, et lectoratus ultra prebendam Canonicalem nullám habeant ullo umquam tempore porcionem, sicut in decimis de Tyrna prenotatis huiusmodi distribucio simularum equanimiter obseruatur. In cuius quidem do­nacionis tani per prefatum Benedictum electum, quam per nos facte memóriám, et per­petuam firmitatem nostras presentes concessimus litteras fratribus nostris sepefatis si­gilli nostri appensione communitas. Dátum Strigonij in octauis Pasce Anno domini Mil­lesimo, Trecentesimo, Tredecimo. 72. N os Th. (omas) miseracione diuina archiepiscopus strigoniensis locique eiusdem comes perpetuus significamus, quibus presentes ostendentur, vniuersis. Quod discretus vir magister Blasius ecclesie nostre custos vna cum honorabilibus viris magistris Theo­phylo preposito, et alijs fratribus nostris in Xpo karissimis nobis in pleno Capitulo con­sidentibus patentes litteras venerabilis patris domini Lod.-(omerii) quondam strigonien­sis Archiepiscopi predecessoris, et auunculi nostri felicis recordacionis super decima vi­delicet Curbungionum, sanctiferorum et plaustralium nostrorum de Wodkert custodie debita emanatas curauit nobis exliibere, petensque idem a nobis humili cum instancia, vt easdem nostris priuilegialibus litteris inseri facere, et nostro ac predictorum fratrum nostrorum sigillis dignaremur confirmare, quarum tenor talis est: Nos Lodomerius diuina miseracione Strigoniensis Archiepiscopus eiusdemque loci comes perpetuus Significamus vniuersis quibus expedit litterarum presentium per tenorem. Quod condicionarij nostri de Wodkerth videlicet plaustrales, Sanctiferi et Cur­bungiones ad nostram presenciam accedentes sua nobis querimonia demonstrauerint. Quod cum ipsi ex antiqua sua condicione singulos Sapones frugum decimalium, et sin­gulas gallinas ex parte cuiuslibet mansionis ipsorum sacerdoti ecclesie de Wodkerth an­nuatim tantum modo soluere teneantur, nunc discretus vir Marcellus custos ecclesie nostre strigoniensis magister predicte ecclesie de Wodkerth ex parte Curbungionum no­strorum singulos Sapones frugum decimalium cuiíi singulis gallinis, per singulas mansiones et a quolibet sanctiferorum, et plaustralium nostrorum singulos duos Sapones cum toti­dem gallinis racione magistratus sui peteret sibi dari, in quibus predicti populi nostri eidem custodi dicebant minimé se teneri. E conuerso autem ipse custos respondit: quod discreti viri dominus Raynaldus prepositus sancti Thome martiris de promontorio strigo­-iensi, qui diu extitit Archidiaconus Newgradiensis, et magister Yalentinus cantor strigo­niensis, qui diucius tenuit magistratum predicte ecclesie de Wodkerth, nec non Nicolausnunc Archidiaconus Newgradiensis predictos condicionarios nostros, scirent eidem Custodi, et suis antecessoribus predictum magistratum tenentibus esse in predictis omnibus debíto­res. Et quia Kylianus sacerdos in presenciarum ecclesie de Wodkerth predictos prouen­tus annis pluribus dicti custodis nomine percepisset, duas partes eorumdem prouentuum

Next

/
Thumbnails
Contents