Az esztergomi főkáptalan fekvő s egyéb birtokaira vonatkozó okmányok tára. (Pest, 1871.)
eidem custodi ex debito administrans, terciam partém predictorum prouentuum decimalium in proprietatem sue ecclesie pro se reseruans. Nos autem volentes circa premissa plenius informarj, vocatis preposito, cantore, Archidiacono, et sacerdote predictis eosdem duximus consulendos. Qui nobis sub religione iuris iurandj veritatem eo modo in premissis dicere curauerunt, quo per ipsum custodem fuerat sicut prediximus allegatum. Vnde predictos populos nostros prefato custodi, et sacerdoti de Wodkerth pro tempore constituto tenere decreuimus perpetuo debitores, sentencialiter statuentes vt Curbungiones nostri singulos Sapones frugum cum singulis gallinis, et sanctiferi, ac plaustrales nostri singulos Sapones duos cum singulis gallinis ex parte singularum mansionum suarum eidem Custodi in duabus partibus magistratus pro iure in tercia vero parte sacerdoti de Wodkerth pro tempore constituto exsoluere in perpetuum teneantur. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes litteras nostro sigillo dari feciirius communitas. Dátum Strigonij anno domini millesimo ducentesimo octvagesimo tercio in vigília conuersionis sancti Pauli apostolj. Nos igitur peticionem ipsius custodis ecclesie nostre preliabitam considerantes esse iuri consonam, et predictas litteras jperspicientes rite, et legitime emanatas extitisse, totálem tenorem earumdem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, ac easdem ratificantes, et approbantes per ornnia nostri et predictorum fratrum nostrorum appensione sigillorum perpetua stabilitate duximus confirmandas. Dátum per manus discreti viri magistri Henrici prepositi Budensis Cancellarij nostri. Anno domini millesimo, Trecentesimo, tredecimo in festő beate margarethe virginis. Theophijlus prepositus, et Capitulum écclesie strigoniensis vniuersis xpi fidelibus ad quos presentes peruenerint salutem in domino sempiternam. Rerum spiritualium et temporalium permutaciones inter ecclesiasticas et laijcas personas utriusque iuris regula suadente rite, racionobiliter, et legitime fieri non vetantur, dumtaxat ipsarum rerum pensata qualitate hinc inde partibus facientibus permutacionem utilitas maior, et fructus uberior ex hoc ualeat prouenire. Sane inter Capitulares tractatus pluries liabita deliberacione matúra venerabili in xpo patri domino Thome dei gracia eiusdem ecclesie arcliiepiscopo, ipsiusque loci perpetuo comiti domino nostro exponere curauimus. Quod quedam villa nostra Aha nuncupata, cum certis tribus terris nostris Monkad, Dusnuk et Haraschan uocatis propter distanciam loci, et remocionem aliarum possessionum nostrarumnec 11011 alias causaslegitimasmultaseteuidentes nobis minus utiles uidebantur, et usum earum pro nostro beneplacito non ualebamus percipere, et habere. Sed quum in illis partibus quedam villa ipsius domini archiepiscopi Wrebel uocata quasi sine distinccione eidem ville Aha, et ipsis terris uicinitate magna conuingitur ad usus incolarum eiusdem ville Werebijl admodum utiliores uidentur, iudicio perspicaciori et tramite racionis. In hac motiua consideracione nos persistentes, et causas legitimas perpendentes, que ad hoc nos inducebant, petiuimus ab eodem domino Archiepiscopo et ipsum induximus efficaci-