Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)
eosdem regis emulos ínterfecti extitissent et sic tandem idem condam dominus Lodouicus rex per olim conditoris fastidium non sine aminiculo ope et virtuoso opere ipsius domini Johannis báni prefatum castrum Belz feliciter et victoriose dinoscitur reoptinuisse, demum vero regnum Russcie et castra ac fortalicía regalia in eodem existentia a sacra corona pro tunc alienata et apud manus alienigenarum habita idem fidelis noster Johannes banus per sue strennuitatis agilítatem et fidelitatis operám sua bellica certamina semel et secundario cum sui et suorum sanguínis effusione viriliter reoptinendo ipsi sacro regio dyademati subiugavit gloriose. Nec hoc volumus sub silentio pertransire, quod cum demum serenissima princeps domina Maria premissa Dei gratia regina Hungarie consors nostra karissima unacum inclita principe condam domina Elízabeth sua genitrice precara, matre nostra felicis reminisscentie per notorios infideles nostros, ut puta utrosque Johannem condam banum scilicet et priorem Awrane 3 prope Garam 4 proh dolor captivate et earum rebus preciosis inmense quantitatis immaníter spoliate, eedemque de regno nostro Sclauonie et Croatie deducte et primo in castro Gomnech, 5 tandem vero in Wyuar 6 conservate extitissent, idem dominus Johannes banus, uti adleta Dei ín sue fidelitatis laudabíle indicium ad liberationem earundem multipharya fidelitatis servitia loco et tempore opportunís exhibendo se et sua cum suis fratribus creberrime exposuit fortune casibus. Pro eo nos pro huiusmodi suis fidelitatibus et fidelium servitiorum meritis eiusdem, quibus ipse, ut premittitur, dicte sacre corone regie et ipsi condam domino Lodouico regi, reginalibusque maiestatibus, demum vero nobis omni fidelitatis constantia, agilitate strennua digna mílitia evigilantia curiosa et laborum instantia assidua semper sine omni reprehensionis macula pro nostro regio et totius regni comodo profectuque fructuoso studuit et nunc votive anhelat conplacere. Quorum omnium pretextu premissorum suorum fidelium obsequiorum, licet ipse a nobis multoplura antídotum premia mereatur, ut tamen voto ipsius aliquantis per hac vice videamur respondere, quoddam castrum nostrum regale Solyumkew 7 appellatum in comitatu Byhoriensi habitum, simulcum universis suis et singulis villis ac dístrictibus cuiuspiam ydeomatis plebem, presertim Vngaricam et Olachalem, aliosque incolas in se continentibus, necnon ceteris cunctis iuribus, iurisdictionibus, terris cultis, 3 Pour la généalogie de Jean de Palísna ou de Horváth ,.genere Báncsa", prieur de Vrana, et de son cousin, Jean, ban de Croatie cf. M. Wertner, A Horváthiak elei. Századok, 1897, p. 514, Karácsonyi, Magyar nemzetségek I, p. 196. 4 Gara, auj. Gorian, en Croatie, prés de Diakovar. Századok, 1897, p. 707. 5 Pour le cháteau de Gomnecs, v. ibid, 6 Újvár, c. á. d. Novigrad, en Dalmatie. Ibid. 1896, p. 707. Pour les événements mentionnés ci-dessus cf. Cte. E. Wilczek, A Horváthy család lázadása (La révolte des Horváthy). Századok, 1896, p. 617, 705, 804. 7 Le cháteau de Sólyomkő est au com, de Bihar, au Nord-Est de Nagyvárad (Csánki I, p, 595).