Fekete Nagy, Antonius – Makkai, Ladislaus: Documenta historiam Valachorum in Hungaria illustrantia, usque ad annum 1400 p. Christum. (Budapest, 1941. Études sur l'Europe Centre-Orientale. 29.)
nobís Stanizlou et Nicolao filío suo dicto Thuz, item Kendech cum Romano fratre suo keneziís nostrís de Fílesd 1 ac Petro filio Musna de eadem ab una parte et magístro Garmano condam castellano de lapide Sancti Michaelis 2 pro se et Nicolao filio suo ac Egidio filío sororis eíusdem magistri Garmani símíliter pro se et omnibus aliis proximís suis ex altéra, íidem Stanizlou et Nícolaus filius eiusdem ac Kendech et Romanus fráter suus et Petrus filius Musuna kenezii nostri de predicta villa nostra Filesd coram nobís vive vocís oraculo sunt confessi, quod lícet discordia non modica et matéria questionis inter eosdem kenezios nostros et magístrum Garmanum et Egidium fratrem eíusdem predictos super morte condam Petri dícti Kurmus fratris Garmani et Egídíí predíctorum et mutilatione membrorum eíusdem magistri Garmani, dampnorumque suorum diversorum ratione suscítata fuísset seu exorta et diutius ventilata, tamen per composítionem proborum vírorum cum eisdem magístro Garmano et Egidio fratre eíusdem ad talem pacis unionem dixerunt se devenisse, quod íidem Stanizlou et Kendech kenezii cum fratríbus seu proximís suis pro toto facto quinquagínta marcas denariorum secundum consuetudinem regni pro tempore currentíum et unum equum quinque marcas denariorum similíter pro tempore currentíum valentem tam pro morte eíusdem Petri dícti Kurmus, quam pro omnibus aliis factis eidem magístro Garmano et Egidio fratri suo in tríbus terminis infrascriptis persolvendís, vídelicet viginti marcas ín quindenis datarum presentium 3 et quindecim ac unum equum quinque marcas denariorum valentem in octavis beati Georgi martiris 4 et iterum quindecim in octavis Natívitatís beatí Johannis baptiste 5 proxime nunc venturis, ut tota discordia inter ípsos exorta sedarí omnino valeat, dare seu solvere assumpserunt tali pena ínterposita, quod sí primum terminum abmítterent in solvendo, pacis unió inter ipsos ordínata nulla penitus habeatur, si vero facta príma solutione in secunda termino non solverent, hoc quod prius soluíssent, amísissent, vei si tertiam solutionem quoquo modo non curarent, pena duplí incurrent ípso facto, obligantes se ídem magister Garmanus et Egídíus fráter suus et suos heredes ab omnibus processu temporum prefatos kenezios nostros cum fratribus suis, heredesque eorundem ratione dicte cause impetere seu inquietare volentibus expedire propriis laboribus et expensís mutuo sibi invícem fraternalem dilectionem exhibere. Dátum in dominica Reminiscere, anno Domini M-o C-o C-o C-o X-o X-o VI-o. 1 Village disparu qui se trouvait, selon un bornage du XIV e 6Íécle (Teleki-Oklvt I, p. 24) au com, d'Alsófehér, au Nord-Ouest de Gyulafehéivár—Alba Júlia, entre Sárd—$ard et Borbánd—Barban^i, 2 Le cháteau de Szentmihálykő était au com. Alsófehér, á l'Oueet de Gyulafehérvár (Iczkovits, o. c, p. 63), 3 2 mars 1326, 4 1 mai 1326. 5 1 juíllet 1326. Documenta Valachica 5