Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
j 6. Bona divisionaliter obtenta singulus nostrum pro suo proprio nutu et uti]i deineeps gubernabit, ex illis tamen absque praevia legali admonitione erga fratrem et eius condeseendentes praemittenda sub nullitate aetus illo intelleetu ea lege summenda, quo puncto immediate Nr. i 5. de virtualibus iuribus pactata est, abalienationes facere prohibitum erit. 1 7. Communia btteralia instrumenta hactenus in archivo nostro Cassoviae asservata, in futurum etiam ibi conservabuntur sub pecuhari cura comitis Antonü fratris natu maioris. Quod si tamen comes Stephanus intrare, et nonnulla btteralia instrumenta pro promotione negotiorum nostrorum habere voluerit, liber aditus pro semper illi permaneat, quin et actorum necessariorum erga consuetas reversales libera exceptio. Et quamvis litterarum conservatio comiti Antonio velut fratri natu maiori competens ultro delata sit, comes tamen Stephanus causarum et omnium iurium supremam directionem in se assumpsit. Qui pro innata sibi intemerata fide et zelo amoreque communes causas communibus sumptibus ex communi cassa suppeditandis promoveri curabit, hoc fine etiam plenaria potestas eidem attribuitur. Causas porro illas, quas nefors una vei alia pars condividentium in bonis per divisionem hanc obtentis suscitabit, aut in privatis suis negotiis promoveri curabit, quaevis pars propriis expensis sustinebit. 1 8. Legalem et mutuam evictionem intuitu bonorum huic divisioni substratorum (metalibus huc non intellectis) communibus expensis et fatigiis in nos et successores nostros in sensu legis assumpsimus eo per expressum stipulato, quod cum ad ratam comitis Antonü pignoratitia et iam bona a patruo nostro comite Joanne Csáky aquisita venerint, si evolutis annorum conditionibus illa recaptivari contingeret, 1. pretium aedificiorum actu extantium cum in moderna divisione aedificia sine estimatione et sine bonificatione possessori manserint, unice comes Antonius accipiet, iustum enim esse censuimus ut dum privari debebit, aedificiis pretium illorum retineat. 2. In vicém tam notabibum bonorum, si inhaerentibus investitionibus contentari nollet, tanta bona possessionaria assignentur, quae proventum, quem amissurus est, plene sartiant. Szabó: A gr. Csáky család története 1. 57