Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

Hoc tamen ita intelligi cupimus, ut cum modo propter ex­orbitantia praetia et mutationes in finantialibus prout in aliis bonis ita in illis erutus modo proventus maiorem summám ostenderit, praevideri autem possit cum tempore mutatis in melius circumstantiis bonaeque tigae moneta revecta, pretia ad iustam consistentiam descensura, consequenter et innuinendos aequaliter in omnibus bonis, ideo tunc non moderni reditus cum quibus decisionem ingressa sunt, praescita pignoratitia bona, sed illius temporis quem dabunt compensabuntur seu tanta bona debebunt assignari, quae reditus eius temporis amittendos inferant. Pro eius eruitione ut indemnitati utrius­que prospiciatur, possunt assummi Nagy Idensia Szendrő­viensia, ut cognosci queat quanto minus inferrent, tunc a modo erutus sit proventus, sicque proportio duci, quid effective iuste et consentiose compensari debeat. 3. Quod si alia bona pro compensatione non reperientur, tunc novae divisioni aperietur campus. Caeterum Jn casum unius aut alterius nostri defectus (quem Deus clementer avertere dignetur) mutuam et legalem, et quidem pro casu si quem nostrum sine haeredum solatio ab intestato deficere contingerat, etiam ad aquisita universa successionem nobis nostrisque haeredibus et successoribus per expressum reservamus et pactamus, ut posteri quoque nostri nos in omni­bus fraternali amore et vinculo duce egisse venerentur. 19. Ut divisio haec nostra eo firmior sit, exemplo etiam antenatorum nostrorum vinculum mille aureorum eidem fine eo adiungimus, ut si quis nostrum vei successorum nostrorum eandem seu in toto seu in parte violaverit, praeexpositam vin­cularem poenam eo facto incurrat toties quoties desumendam divisionis huius vigore caeteroquin in salve permanente. Super quibus universis taliter divisis et conclusis has in perpetuum duraturas et observandas propriarum manuum sub­sriptionibus et sigillorum usualium apressionibus roboratas extradedimus divisionales litteras. Signatum Pesti ni die vige­sima sexta mensis Februarii anno millesimo octingentesimo decimo octavo. Comes Stephanus Csáky mp. Is. Comes Antonius Csáky mp. Is. Eredetije a kassai részben 639. csomó 11. szám.

Next

/
Thumbnails
Contents