Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
sumptiones antevcrtendas determiriari, ideo etiam quia comes Antonius Csáky qua tutor efficaciter agere non posset, censuimus et constituimus, hacque de causa ad exeisionem ratae non processimus. Ad id tamen nos mutuo obstringimus, quod posteaquam sive per amicam sive iudiciariam decisionem competeritia sororum ex mobilibus emensa et definita fuerit, ad exsolutionem omnem, quae ultra iam illís ad rationem omnium earundem titulo intertentionis emaritationis ac aliarum praetensionum solutorum competeret; in quantum bonorum pro communi hoc scopo segregatorum reditibus contentari nequiverit, aequaliter concurrere tenebimur in sensu quippe coalitionis sub puncto 7. praesentium divisionalium expressatae et pactatae. 14. Vineas Tarczalienses peraeque pro communi reservamus circa quarum administrationem in distincto instrumento normám praestabilivimus. 15. Communia victualia iura, quae in complexu nunc divisorum bonorum reperiuntur, transferuntur in illum, qui reliquum corpus boni per divisionem modernam consecutus est; sed et sumptus recaptivationis, onusque investitionis idem possessor ferre tenebitur. Quoad reliqua autem victualia iura quocunque iure sive quippe per lineam masculinam seu femineam nos concernentia extraque complexum bonorum, quorum possessorio nunc gloriantur, sita in eo coaluimus, ut prout ea, quorum intuitu iam nunc lites deffluunt, communibus sumptibus pro communi revindicentur, ita residua omnia pro communi considerentur et maneant; ideo ad illa nec auctiones levare nec alias abalienationes et involutiones facere, verbo : non erit liberum ullos tractatus intuitu eorundem suscipere, tanto minus concludere sine alterius condividentis positivo influxu et assensu sub nullitate tractatus et actus, quin uberius pactamus in sequelam huius coalitionis, ut si quis auctionibus aut aliis involutionibus virtualia bona privative oneraret, talis auctio et involutio aut tractatus in iudicio velut non ens consideretur, sequaliter in simili bono ratam etiam fratris sine depensione per eundem superinducendi oneris ad se recipere, altér condividens queat et ita adiudicari etiam debebit.