Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
Esto quidem in puncto sub B. provocato firmiter constituerimus sorores prius per spectabilem dominum regentem Joannem Vitéz elaborari, et per tractionem sortium divisionem instituere, ut tamen fraternalem illimitatam fiduciam mutuum amorem et cointelligentiam tot testimoniis et operibus comprobatam uberioribus documentis palam testaremur in eo coaluimus, ut comes Stephanus, qui per authenticationem etiam magis adaequatanr bonorum et scaturigium cognitionem hausit, sortes efformaret, et mihi comiti Antonio selectum concederet, ad quod comes Stephanus in testimonium sinceri amoris et iustitiae sponte accedens, reflexe ad puncta superius provocata in quibus pro capitibus bonorum Budethin et NagyIda inalterabiliter constituimus ac una convenimus, ut in quantum possibile est, sortes per corpora quidem fiant, si tamen unius sortis alterius ratae proventum notabiliter superaret, compensatio saltem in illo casu locum obtineat. Ad primam sortem collocavit Budethin velut caput cum suis in 58990 Rf. 362/4 xr., Szikszó cum suis in 25522 Rf. 146/8 xr., Szendrő cum suis in 28007 37 x r- printa sorté proventus esset 1 1 2520 Rf. 37 xr. Ad secundam sortem posuit qua caput Nagy Ida cum suis in 32324 Rf. I6 4/8 xr., Adorján Szalárd cum suis in 65846 Rf. 415/g xr., oppidum Göncz 17854 Rf. 432/8 xr. In summa 116025 Rf- 4' 3/8 xr. Ex praevieque elaboratis sortibus mihi electionem detulit ut sub C. Bonorum itaque universorum ad sortes duas praevia ratione destinatorum beneficiis et maleficiis, fontibus item, ex quibus hucdum proventus producebantur, et qui adhuc aperiri possunt, fixis proventibus et industrialibus, qui in prima sorté pro nunc certiores et maiores videbantur, per administrationem tamen adaequatam in sorté secunda ad parem gradum elevari posse experientia propria constaret ultronne expensis, sed et omnibus illis adminiculis et obstaculis, quibus unus locus praevaleret, altér postponeretur adlatis, cum de eo convicti fuerimus, quod secundum principia pro normativo praevie conclusa et praestabilita cunctisque in billancem sumptis sortes aequales aliter efformari nequiverint, accedente ex parte mea comitis Antonii sanitatis etiam (cuius cura prae-