Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

cipua esse debet) et pro ea conservanda situs pro capite de­nominatorum locorum reflexione ex motivo sortem secundam, seu Nagy Jdam cum Göncz et Bihariensibus bonis absque tamen obligatione compensationis, pro qua alioquin in alia rata fundus reperiebatur sponte et benevole elegi. Ego vero comes Stephanus Csáky primam sortem Budet­hinensem retinui sine praetensione compensationis, in quan­tum in hac rata proventus minor fuisset, ac in secunda rata unquam formanda aut formabili. Hac modalitate proin bono­rum corporeorum possessionariorum eoque pertinentium portio­num reali divisione instituta a J. Januarii anni currentis 1818-i quaevis pars ex bonis sibi obventis proventus omnes privative percipiet, sequaliter si quid unum bonum and aliud in parata vei naturalibus administrasset persolvere obligabitur. 2. Prout in provocato sub B. puncto ante authenticatio­nem conventum erat, ut in universis praespecificatis divisioni huic substratis locis reperibilia universa aedificia sine aesti­matione et sine bonificatione illi, ad cuius ratam venient, cedant, et eadem coalitio ante ipsam sortium elaborationem rursus per nos constabilita fűit, ita nunc eadem universa aedificia cum locis, in quibus consurrexerunt, possessori ad­dicimus diserte declarantes, quod nos semper mutuus frater­nalis amor in divisione duxerit, et ex eius instinctu ab omnium aedificiorum, quae nobis omnia aprime nota sunt, compen­satione pro perpetuo praesciderimus. In hoc sensu relinquen­tes etiam Szalardiensia aedificia ad casum reluitionis nr. 18 huius divisionis. 3. Circa mobilja universa efectus naturalia pecora et pe­cudes fruges vinum foenum, universa denique, quae sub no­mine hoc lex comprehendit, quaecunque secundum consigna­tiones D—T. advolutas perque rationantes officiales nobis exhibitas in bonis divisioni subiectis cum 1. Januarii anni 1818. reperta sunt, et eo pertinebant, eam ingessi fuimus viam, ut singula rata ex illis, quae pro se desideravit, desi­gnaverit, illaque quantitas ad consignationem sub litt. V. spe­cifice contecta, et pretium etiam unice per nos condividentes motu proprio ac scientia et experientia sine opinione aliorum erutum appositumque fuerit. Alia vero mobilia a necessitate

Next

/
Thumbnails
Contents