Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

Íllustrissimi domini comitis Antonii Csáky dc praefata Kereszt­szegh perpetui terrae Scepus et nominis eiusdem comitatus perpetui ac actualis supremi comitis sacratissimae caesareo regiae apostolicae maiestatis status intimi consiliarii et came­rarii desideratissimi genitoris nostri filii olim aeque comitis Antonii Csáky suae maiestatis sacratissimae actualis status intimi consiliarii comitatus Abaujvariensis actualis, Scepusien­sis autem perpetue supremi comitis nec non administrationis Scepusiensis administratoris et Haidonicalium oppidorum regii directoris ex comite Josepha Szunyogh de Budethin dilectis­simi genitrice nostra suscepti et progeniti filii ac haeredes legitimi assumptis in nos de iure regni omnium illorum, quos ab infradescriptorum negotium quaqua ratione tangeret aut tangere posset, legalibus oneribus fatemur et recognoscimus, quod posteaquam inalterabilem mortem, quae primum desi­deratissimum genitorem subseque et dilectissimam genitricem nostram e vivis eripuít, in omnibus bonis possessionariis ac mobilibus nobis successio aperta fuisset, in nonnulis autem sexum nostrum, que respicientibus bonis mobilibus et im­mobilibus dilectas quoque carnales et uterinas sorores nostras comites Apolloniam Joannam et Aloysiam omnes Csáky ex lumbis alternuncupatorum genitorum nostrorum descendentes virgines successio aeque respexisset, primum et ante omnia substantiam universam mobilém post fata remansam pro securitate nostra et illarum tum in bonis possessionariis, quam Cassoviensi in domo medio legalium et articularium iudicum comitatensium praemissa in bonis etiam cum rationibus offi­cialium confrontatione inventari et accurate conscribi legalique modalitate aestimuri procuraverimus. Cassoviae autem in domo paterna ultra legale inventarium et aestimationem omnium mobilium eadem universa mobilia argentaria praetiosa para­tam in bonaliga moneta adinventam cum influxu Íllustrissimi domini comitis Joannis Serényi de eadem avunculi nostri per sorores nostras pro hoc actu constituti plenipotentiarii aequaliter cum dílectissimis sororibus nostris ut divisionales sub A. adnexae exhibent, subdivisimus. Non secus et ex dominiis Árva et Lietava provenientes reditus in quinque aequales partes partientes cuique suam ratam assignavimus.

Next

/
Thumbnails
Contents