Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

In bono Pruzsinensi iri comitatu Trenchiniensi sito per dilectissimum genitricem nostrum titulo pignoris ante aliquot annos acquisito cum proventus cum Viszolajansi commixti sint, et hucdum vix investitionis interusurium effecerint, prae­cipue autem quod impignorans remissionem iteratis btteris urserit, et retentione autem nulla utilitas sperari possit, consequenter remissio ad promissa sit donec reluitio inter­venerit ex investitionum interusurio sororibus aeque ratas aequales destinavimus. Cupivissemus nos ex mobilibus etiam aliis quae hoc scopo etiam aestimata sunt capitalibusque dilectissimas sorores nostras ex fraterno sincero amore, quo erga illas ferimur, plene excontentare, cum tamen propter avita debita, varias investitiones et implexas circumstantias plurimae difficultates sese obtulissent, ad quas quia tutorem et curatorem ego comes Antonius agerem superandas efficaliter et legaliter influere sine subsumptione nequivissem, sorores autem in persona aeque non admitterentur ad tractatum per legem, ne futuris temporibus ingratis quaestionibus ausa supermaneat, plenariam subdivisionem tantisper quoad usque consilio dis­interessatorum iuris peritorum aut in forma compromissi subversantes quaestiones superari potuerint, spe alioquin etiam firma freti, quod interea per matrimonium sui iuris efficientur, suique in persona ad sequesírationem et sub­divisionem realem legaliter influent, differendam censuimus. Nos vero divisionem iustam et aequalem ingredi desi­derantes posteaquam norma et methodo per nos Cassoviae die 24. Januarii anni 1817. defixa universorum honorum conscriptiones peractae et conformiter ad conclusum Casso­viense et Budense hic sub B. adnexum in facie locorum authenticatae extitissent, subseque vero omnes adlatae per nos de positione in positionem combinatae mutuationumque, quas authenticatio induxit, motiva examinata efformatum demum ex illis summarium per omnes articulos obiectorum tum proven­tum ferentium, quam non ferentium de loco in locum per­aeque calculatum et confrontatum, fontes redituum in omnibus perquisiti beneficia et maleficia per specificum pensitata collata, reditus puri per sexennium ad manus dominales pertingentes

Next

/
Thumbnails
Contents