Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
descendentiae nexum directi comitis condam Stephani Csáky de eadem Keresztszegh iudicis curiae regiae proavi et respective abavi nostri successores arcis et terrae Scepusiensis haereditarii eiusdemque nominis incliti comitatus perpetui supremi comites cum filiorum nostrorum iam natorum ac in futurum Dei benignitate nascendorum, universorum item haeredum ac successorum nostrorum, generaJiter autem omnium, quos infra deductum negotium nunc vei in futurum quaqua ratione tangeret tangereque et respicere posset, legabum onerum in nos assumptione sponte et benevole hisce fatemur et recognoscimus, quod nos bona familiae nostrae gentilitia, nosque paterno avitico iure haereditario concernentia, ad castra nostra Keresztszegh et Adorján (quae in perpetuum pro communibus declaramus) ac oppidum Margitta incliti comitatui huic Bihariensi ingremiata spectantia, antehac in nos per condivisionalis lineae nostrae TVansylvaniae in sexu masculino defectum, vi nobis competentis et enatae legális et immediatae successionis devoluta, et virtute transactionis 1749. coram excelsa curia regia cum eiusdem lineae sexus faeminei successoribus initae, praevia tamen oneris transactionaliter defixi eidemque sexui foemineo soluti depuratione recepta et apprehensa, subseque autem anno 1 759. comiti Georgio Haller et consorti eius Barbarae natae comitissae Csáky impignorata, ac anno 1785. cum eis inhaerentium investitionum et superinductorum onerum solutione reluta, hactenus cum reliquis etiam bonis, temporis in processu ex appertinentiis dictorum castrorum respective per genitores, respective vero per nos ipsos revindicatis in statu indiviso possessa, et cum gravium sumptuum in oeconomiae ampliationem et utilium aedificiorum erectionem investitione indeque resultanto notabili proventuum accessione communiter administrata, ex nonnullis momentosis nobisque maiorum emolumentorum spem praebentibus reflexionibus reali fraternae et amicae divisioni aequa sorté substernere, hacque ratione nobis obtingentem bonorum ratam privative quoque proprio arbitrio et utiJi deinceps gubernare et administrare volentes, dum pro desiderato huius nostrae stabilis intentionis scopo assequendo, die 1. profimé elapsi mensis Mai per nos antehac praestituta anni labentis infrascripti, partim ut praemissum