Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

in propriis, partim plenipotentiariorum nostrorum personis, hic Magnó-Varadini convcnisscmus pro príncipali totius operis huius basi, illustribus etiam laudabilibusque antenatorum nostro­rum exemplis incitati, sincerum Deo hominibusque acceptum fraternum amorem et candorem praestruendo primum et ante omnia conscriptionem universorum divisionalium bonorum eorumque beneficiorum anno proxime evoluto medio com­munibus votis delectorum individuorum cohaerentes eis per nos datae et rati habitae instructioni peractam, nobisque praevie submissam atque ín facie bonorum quoad universa eius ob­iecta ocuJate revisam per singulas rubricas attentissime excus­sam et combinatam authenticaverimus ac compertas, relatasque conscrípti proventusque et acrescentias praeattactae conscriptioni in specifico subnexas, praevia earum in communi nostrum concessa mutua fraterna concertatione et discussione stabili­verimus, una vero plurimas incommoditates collisiones et lites harumque ingrata et sumptuosa consectaria, ac quod acerbissi­mum, animorum alienationis et exulcerationis occasionem omni studio antevertere gestientes, salutare divisionis princípium illud, me videlicet in quantum practicabilitatis ratio absque condividentium notabiü damno admiserit, corpora et portiones bonorum in minutiores partes scindantur amplectendo pos­sessionaria eadem bona nostra, pro ratione eorum actualis per distinctos provisoratus administrationis et conscriptionalis pro­ventus post solertissimam eorum aequilibrationem ac ultro citroque strictius agitatam concertationem in tres ratas ad peculiarem tabellam per nos subscrjptam, ut sub A redactas segregaverimus, quarum conscriptionalis annuus proventus ad invicem collatus, tum ex eo, quod nos in linea comitis Fran­cisci Csáky stantes nobis erga praevíam reliquorum con­dividentium factam oblationem ratam infra designatam Beregh­Böszőrményiensem praeeJegerimus, ac a bonificatione de­ficientis vei supernatantis proventus benevole recesserimus, in idque etiam nos residuas duas ratas obtinentes sponte acces­serimus, tum ex natione nobis cognitorum in síngula rata com­prehensorum bonorum latentium beneficiorum et maleficio­rum, mutuae item in eorum administratione desideratae com­moditatis et praeelectionis proventuum horum discrepantiam

Next

/
Thumbnails
Contents