Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
Bihariensi comitatibus cedant pro praefatis comitibus Paulo et Ladislao, dotahcium vero prenotatae dominae comitissae relictae viduae tempore mutationis status viduitatis suae praefati domini comitis tantum deponere tenebuntur. Quarto onus illud celsissimae principissae consanguineae circiter quadraginta quatuor millium florenorum supportabunt iam fati domini comites Paulus et Ladislaus tantum, reliqua autem debita omnia cum suo interesse hactenus solvebantur occasione oppidi Nagy Szalatnya et possessionis Zolna ad praetactam arcem Vighles pertinentium, inque antelato comitatu Zoliensi adiacentium habitorum exolvere tenebuntur omnes superius declarati tres fratres, nimirum domini comites Paulus Petrus et Ladislaus Chyaky pro ratis suis pertinentiis. Quinto interesse, quod hactenus solvebatur occasione oppidi Nagy Szalatnya et possessionum Zolna ad praeattactam arcem Vighles pertinentium inque antelato comitatu Zoliensi adiacentium habitorum cedit ex parte domini dicti comitis Petri, non tamen ex parte praenominatae dominae comitissae relictae viduae. Sexto praeterea onus sex millium et quingentorum florenorum in bonis SzentGothardiensibus haerens, supportabit solus dominus comes Ladislaus, siquidem reliqui fratres nullám haberent in bonis eisdem portionem. Septimo pro solemnitate nuptiarum antelatorum comitum Petri et Ladislai in casu, si dictus quoque dominus comes Ladislaus Chyaky vellet modernum suum clericalem statum mutare, concurrent, fratres singuli illorum singilJatim per talleros mille, ita etiam praefata domina comitissa relicta (bcet ex parte sua nec per se, neque vero medio legitimi sui plenipotentiarii comparuisset, nos tamen cum praenarratis partibus unanimi consensu, hoc est id velut iustitiae consentaneum invenimus) si eousque manebit in statu viduitatis, et possidebit bona, pari modo talleros mille, in casu vero mutationis status viduitatis eiusdem, supportabit huiusmodi onus, qui succedet in portioné et bonis eiusdem. Octavo si occasione quorumcunque praespecificatorum bonorum legitime quicunque antelatorum fratrum impeteretur, pro defensu eorundem in expensis et laboribus concurrent reliqui fratres, et si portio cuiuspiam abiudicata fuerit, ad reliquas fratrum portiones habeat recursum damnificatus.