Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

Ad quae praemissa et praemissorum singula firmiter et inviolabiliter observanda partes praenotatae se se vinculo mille tallerorum ímperialium ex bonis et iuribus possessionariis ubi­cunque intra ambitum istius regni Hungáriáé existentibus et habitis, partis praesentem fassionem seu transactionem coram nobis modo praevio factam et celebratam in toto ve) in parte infringentis et non observantis per unum ex magistris protho­notariis vei vero vicecomite vigore dumtaxat praesentium, aut si ita videbitur, ad mandatum quoque iudicis regni ordinarii cuiuscunque abscissis omnibus iuridicis remediis qualiter­cunque excogitatis vei excogitandis toties quoties exagendo­rum in duabus parti praemissam observanti, in tertia vero partibus iudici executori cedentibus, prouti concordarunt trans­egerunt et concluserunt módis et conditionibus supradeclaratis coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum in libera ac regia civitate Novizoliensi die vigesima mensis Mártii anno domini millesimo sexcentesimo sexagesimo quinto. Comes Franciscus Wesselény mp. Is. Szövegét 1669-ben hitelesítve kiadta az egri káptalan; 1773-ik évi egyszerű másolata a szepes-mindszenti levéltárban 135, csomó 6. szám. 1670 február 5, Hotkócz. Birtokegyesség gróf Csáky Ferencz István és László között. Nos comes Franciscus de Nadasd perpetuus terrae Fogaras iudex curiae regiae sacri Romani imperii eques comitatuum Szaladiensis Simigiensis et Castriferrei supremus comes nec non sacratissimi principis ac domini domini Leopoldi Dei gratia electi Romanorum imperatoris semper augusti ac Germaniae Hungáriáé Bohemiae Dalmatiae Croatiae Sclavoniaeque regis archiducis Austriae ducis Burgundiáé Brabantiae Styriae etc. intimus consiliarius camerarius ac vacante officio palatinali per Hungáriám locumtenens memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod egregius magister Valentinus Szente protho­notarius noster ex debito officii sui fideliter nobis retulit in hunc modum, qualiter Íllustrissimi comites dominus Ladislaus filius Íllustrissimi condam comitis Stephani de Csák ex

Next

/
Thumbnails
Contents