Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

retur, quod ad familiam Thurzonianam amplius spectasset, et in spécificatione bonorum nobis exhibita omissum et non com­prehensum fuisset, id etiam in utilitatem nostram redundet. Praeterea quod dictus Chiaky et sua consors ac reliqui in­teressati de familia Alexii Thurzo iunioris omnes literas omnia­que literalia instrumenta prout et processus quosvis iuridicos quovis nominis vocabulo vocitatos seu vocitata, factum videlicet bonorum quondam Thurzonianorum concernentes et concer­nentia statim et de facto, idque sub iuramento ad rationem nostram camerae nostrae Hungaricae assignabunt et assignare tenebuntur, quas quidem literas et literalia instrumenta unus vei altér ex iudicibus regni prothonotariis vei etiam aliis suf­ficientibus et idoneis praesente etiam aliquo ex membris came­rae revidebit, et quae ex eisdem literalibus intrumentis prae­dictorum opinione ad castrum Scepusiense bonaque modo praemisso collata aut defensionem ipsorum necessariam, limi­tumque et metarum tuitionem pertinebunt, eisdem reddentur et consignabuntur. Tertio. Quod deponent et numerabunt camerae nostrae Scepusiensi pro contentatione dominae viduae Bethlenianae octuaginta quinque millia florenorum Hungari­calium, et id trium annorum spatio computando a tempore apprehensionis bonorum secundum valorem monetae in quali nos eandem relictam Bethlenianam contentare obiigari com­periemur, prout in reversalibus praedicti Stephani Chiaky clarius expressum habetur. Hoc quoque per expressum de­clarato, quod praefatus Chiaky et consors eius Eva Forgach ac haeredes sexus masculini in linea recta descendentes de illa summa, quam pro domina vidua Bethleniana et cessione Zen­dreőviensi exponent, et quicquid etiam pro eliberatione oppi­gnoratorum bonorum solvent, liberam facultatem testandi habeant ita tamen, ut conditio haec de oppignoratione bono­rum ante inserta intacta maneat, nec cedere teneantur bonis illis, quam de summa ad liberam dispositionem relicta ple­narie fuerint contentati. Quarto. Quod tempore disturbiorum sive necessitatis praesidium nostrum Germanicum in dictam arcem Szepes prout nostrae maiestati libuerit statim et de facto ipsi filiique eorundem ac haeredes sexus masculini in linea recta descendentes intromittent. Quinto. Quod ea de

Next

/
Thumbnails
Contents