Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)

quibus praefatus Stephanus Chiaky nos et cameram nostram peculiaribus suis literis reversalibus iisque obligatoriis asse­curaret absque omni renitentia tergiversationeque observare et effectuare velit. Imo damus inscribimus et conferimus eidem memorato Stephano Chiaky et modernae coniugi suae Evae Forgach ac filüs haeredibusque eorundem sexus masculini in linea recta descendentibus. Salvo tamen iure alieno et prae­sertim ecclesiarum Dei, signanter in oppido Geöncz habiti, cui neutiquam per praesentes derogari volumus. Harum no­strarum secreto sigillo nostro quo ut rex Hungáriáé utimur, impendenti communitarum vigore et testimonio literarum. Dá­tum in civitate nostra Posoniensi die vigesima quinta mensis Mártii, anno domini millesimo sexcentesimo trigesimo octavo, regnorum nostrorum Romani secundo Hungáriáé et reliquo­rum decimo tertio Bohemiae vero anno undecimo. Ferdinan­dus mp. Georgius Lippay episcopus Agriensis mp. Lauren­tius Ferenczffy mp. Hártya eredetije vörös-sárga-kék-fehér szinű selyemfodratról függő pecséttel a központi részben 37. csomó J . szám. 1639 február 22. A szepesi káptalan jelenti Eszterházy Miklós nádornak, hogy 1638 deczem­ber 8-án kelt parancsára Csáky István grófot és nejét Forgách Évát Szepes várába és tartozékaiba bevezette, az ellentmondókat pedig megidézte. lllustrissimo ac excellentissimo comiti domino domino Nicolao Eszterhasy de Galantha regni Hungáriáé palatino iudici Cumanorum aurei velleris equiti perpetuo de Frakno ac comitatuum Soproniensis Zoliensis et de Beregh supremo comiti nec non sacratissimi principis ac domini domini Ferdinandi Tertii Dei gratia electi Romanorum imperatoris semper augusti ac Germaniae Hungarie Bohemiae etc. regis archiducis Austriae ducis Burgundiáé etc. intimo consibario camerario et per Hungáriám locumtenenti etc. domino ipsorum gratiosissimo capitulum ecclesie Scepusiensis orationum devotarum suffragia perpetua commendatione offert. Nosse dignetur vestra illu­strissima celsitudo nos literas illustrissimae celsitudinis vestrae introductorias et statutorias pro parte illustrissimi comitis

Next

/
Thumbnails
Contents