Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
yoo alienata inscripta vcl hypotccata pracquc aliorum manibus quovis sub praetextu existentia, in quantum possibile, redimere et eliberare necnon reliquorum bonorum corpori adunare ac incorporare sint obstricti neque ullis módis aut viis quovis sub praetextu aut exquisito colore suprafata bona alienare praesument, sed etsi in casu tamen necessitatis iustis rationalibus et de lege regni admittendis ex causis impignorare vellent aut deberent, id non secus praefatus Stephanus Chiaky et sua consors Eva Forgach eorumque filii ac haeredes sexus masculini in linea recta descendentes impignorare facere vei attentare possint, quam cum scitu et assensu maiestatis nostrae, prout et in quantum tali modo ut praemissum impignoraverint, Jiberum et integrum volumus esse nobis, ut illám quidem summám deinceps ex summa illorum, de qua habebunt disponendi facultatem, repetere valeamus. Quibus tandem nempe ipso Chiaky uxore moderna et filüs masculis in linea recta descendentibus extinctis eadem arx Szepes cum universis bonis et integritatibus statim et de facto de piano et simplici et absque ulla renitentia difficultate praetensione et sine ullo iuris strepitu immediate ad rationem nostram cedant, et per eundem tunc nostrum aut successorum nostrorum commissarium quicunque ille temporis in successu fuerit, iuxta integrum inventarium omnium munitionum et rerum metallicarum atque fodinarum ad eandem arcem Szepes pertinentium et pertinere debentium apprehendi possit ac valeat, nec ullus alius amplius quocunque sub praetextu haereditatis ullam difficultatem clam vei palam nec per se nec per alios verbis vei factis moveat moliatur vei factitet. Secundo. Idem Stepha_nus Chiaky et Eva Forgach consors sua eorumque filii ac haeredes sexus masculini in linea recta descendentes adversus fiscum nostrum regium nullám praetensionem ipsorum superextare permittent, sed per totum et integrum contentati erunt, quin medio literarum suarum reversalium de se deque filüs ac haeredibus eorundem sexus masculini in linea recta descendentibus fiscum nostrum securum reddant, quod nihil amplius contra eundem horum bonorum vei aliorum quorumcunque Thurzonianorum causa praetendent vei quovis sub praetextu exquisitoque colore acquirere intendent. Et si quid inveni-