Oklevéltár a gróf Csáky család történetéhez. II. Oklevelek 1500–1818. (Budapest, 1919.)
cissa etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos debitum ac honorificum habentes respectum fidelitatis fideliumque ac praeclarorum et laudabilium servitiorum benemeritorumque et complacentiarum spectabilis ac magnifici domini Stephani Cháky de Kőrösszegh comitatus de Colos supremi comitis, quae idem nobis cum alias semper, tum vero et praecipuae in hoc orbitatis, et viduitatis nostrae statu, quo divina sic disponente providentia constitutae sumus, in diversis arduis rebus et negotiis nostris, nedűm curis laboribus et fatigiis, sed ne gravibus quoque sumptibus et expensis suis parcendo cum summa animi sui dexteritate promptitudineque et alacritate non minus laudabiliter quam utiliter exhibuit et impendit exhiberetque et impenderet etiam modo, quibus nos benigne debitoque modo occurrere volentes in eorum servítiorum fideJium et benemeritorum sumptuumque et expensarum dicti domini Stephani Chaky retributionem et recompensationem totale oppidum nostrum 'TharczaJ vocatum in comitatu Zempliniensi habitum et adiacens simul cum curia nobilitari Japidea ibidem extructa cunctisque suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis foenetis campis sylvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis aquis item fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus molendinis et eorum locis generaliter vero quarumJibet utilitatum et pertinentiarum suarum quocunque nominis vocabulo vocitatarum integritatibus sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus ad idem et eandem utpute de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus cumque eo iure, quo idem oppidum nostrum Tarczal et curia nostra nobilitaris ad nos pertinuisset usumque et possessum fuisset, maemorato domino Stephano Chaky de dicta Kőröszögh et Evae Forgach de Ghymes consorti suae charissimae haeredibusque et posteritatibus utriusque sexus universis in et pro summa centum millium florenorum Hungaricalium titulo iureque inscriptionis tenenda utenda possidenda pariter et habenda per manus dedimus donavimus et inscripsimus tali modo, quod nos vei successores legatariique nostri antefatum oppidum Tarczal et praefatam curiam nobilitarem ibidem extructam ab