Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

terniinandain et vos sepius citatus a nobis nostrum sprevistis mandatum, abbas in possessionem prediorurn Pomgarten, de quibus questio vertitur, primo a nobis induci obtinuit. Nunc vero elapso anno crescente culpa et vestra contumacia constitutus est a nobis verus possessor et reservata est vobis de nostro beneficio questio proprietatis. Propter quod mandamus vobis sub pena excomrnunicationis, ne abbatem vei monasterium Sancte Crucis super prediis illis in Pomgarten, que dominus Ch. de Altah illi ecclesie contulit, inquietare ullatenus presumatis, alioquin contempturn et contumaciam vestram digna animadversione cohercebimus. Reverendo in Christo patri ac domino suo M[athie] venerabili episcopo Waciensi F. Dei gratia abbas Scotorum Wienne et Ch. prepositus Niwen­burgensis devotas orationes cum dilectione filiali. Noverit sanctitas vestra, quod nos iudices delegati a curia Romana super causa, que vertitur inter abbatem Sancte Crucis Pataviensis diocesis et W(ernherum) militem de Ouen, frequenter ipsum citavimus, sed ipse citatione et citationibus contemptis nec venit nec misit responsalem. Ad instantiam igitur abbatis postulante sibi fieri iudicium et iustitiam Kalendis Augusti preterito anno diem finálém prefiximus. Cumque idem W[ernherus] nec veniret nec mitteret pro­curatorem, immo nostrum contempneret et domini pape mandatum, ipsum contumacem iudicavimus et possessionem causa rei servande abbati adiudicavimus. Verum quia elapso anno propter contumaciam eiusdem Wfernheri] abbas ex secundo decreto a nobis constitutus est verus possessor, auctoritate nobis iniuncta salva vestri reverentia vobis districte precipimus, ut ipsum a gravamine domus monasterii Sancte Crucis moneatis diligentius abstinere et illa predia, que Ch. de Altah ecclesie Sancte Crucis pie con­tulit, restituere per censuram ecclesiasticam compellatis. Reservata enim sibi questione proprietatis ipse abbas est verus possessor. Propter quod sententiam auctoritate apostolica latam per vos volumus executionem(I) inandari et eundemWf ernherum] nisi resipuerit digna animadversione puniri. Sciatis etiam, quod tertius coniudex noster scilicet decanus Newinburgensis interesse huic cause non potuit et quod de sua ex necessitate absentia nobis plene constitit. F. divina miseratione abbas Scotorum Wienne et Ch. prepositus Newinburgensis dilecto in Christo fratri wenerabili plebano in Ouen orationes et fraternainin Domino dilectionem. Auctoritate nobis iniuncta a domino papa vobis districte precipimus, ut dominum W[ernherum] militem plebesanum vestrum diligentius ammoneatis, ut monasterium Sancte Crucis predia illa, que Chunradus de Altah in Pomgarten in Austria

Next

/
Thumbnails
Contents