Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

iIIí ecclesie contulit, quiete possidere permittat. Quod si contumax sicut hactenus extiterit et vestiis et nostris monitis contradixerit, mandamus vobis, ut in ipsum excommunicationis sententiam fulminetis et ab omnibus Christi fidelibus evitari districtius precipiatis, alioquin si man­datum nostrum non fueritis executus, vos ab officio et beneficio sus­pendemus. Anno ab incarnatione domini MCCXVII(!) II Nonas Decembris nos divina miseratione abbasScotorum Wienne et Ch. prepositus Newinburgensis de consensu et voluntate decani Newinburgensis, nostri coniudicis absentis, iudices delegati a curia Roinana super causa, que vertitur inter monas­terium Sancte Crucis Pataviensis diocesis et Wernherum de Ouen Waciensis diocesis super quibusdam possessionibus in Pomgarten, in capitulo Scotorum in Wienna hora diei tertia ad iudicandum consedimus. Petebat itaque abbas Sancte Crucis sicut prius petierat, ut testes sui audirentur a nobis. Wernherus enim de Ouen tanto teinpore causam, que vertitur inter eos super prediis in Pomgarten, contumaciter se absentando pro­traxerat, quod propter mortem et absentiam diuturnam et tempestatem gwerrarum defectum testium et periculum sue ecclesie timebat imminere, maximé cum ex secundo decreto post lapsum anni a nobis constitutus fuerit verus possessor eorundem prediorum et Wfernherus] sepius infra biennium citatus semper contempserit Apostolice Sedis mandatum, reservata etiam sit a nobis eidem W[ernhero] super eisdem prediis questio proprietatis usque ad tempus a canonibus definitum. Nos igitur eius petitioni de iuiis beneficio annuentes in secreto audivimus, examinavimus testes ab eo productos, recepto sacrainento ab ipso abbate, quod sine dolo desideraret fieri hanc testium productionem. Recepimus etiam iuramentum ab ipsis testibus, quod nec gratia, favore, odio vei timore, sed pure et simpliciter secundum rei veritatem testimonium perhiberent, et omnibus diligenter per interrogationes et responsiones circuinstantiis indagatis attestationes clausimus et appositis sigillis nostris fecimus fideliter observari, ut tempore suo aperiantur. Et liceat predicto W[ernhero] obicere tam in personas quam in dicta testium. F. miseratione divina abbas Scotorum in Winna(!) et C. prepositus Neunburgensis et decanus eiusdem loci plebano in Ouen salutem in eo, qui est vera salus. Delegata nobis auctoritate Sedis Apostolice causa, que vertitur inter abbatem et conventum Sancte Crucis ex una parte et dominum Werenherum de Ouen ex altéra, cum partibus ad iudicium evocatis se dominus W[ernherus] per contumaciam absentasset, in contu-

Next

/
Thumbnails
Contents