Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

servande, sed dictus W[ernherus] per amicos suos dominum abbatem intrare possessionem prohibuit violenter. Auctoritate igitur, qua fungimur aSede Apostolica, mandantes vobis precipimus, ut sepedictum W[ernherum] denuntiantes excommunicatum ab inquietudine (!) domini abbatis et rerum suarum per censuram ecclesiasticam arceatis. D. miseratione divina abbas Scotorum in Wienna et Ch. prepositus Newinburgensis et eiusdem ecclesie decanus domino W[ernhero] de Ouen, viro provido et honesto salutem et orationes in Domino. Meminisse volumus dilectionem vestram, quod super querimonia venerabilis abbatis et con­ventus de Sancta Cruce de quibusdam prediis in Pomgarten, que ipse asserit ad suum monasterium pertinere ac vos indebite occupasse, iudices a Sede Apostolica constituti vos nuper citaveramus. Verum quia per latorem illius citationis vos graviter intelleximus infirmari, simulque turbationes Ungarice Teutoniceque terre considerantes, que vos legittime excusare valerent, eundem terminum dilectioni vestre parcentes duximus prolongandum, iterum vos peremptorie citantes et districte mandantes, quatinuscoram nobis compareatis in Drist,quod lingua teutonicaTristrams­chirchen vocatur, super eadem causa finaliter responsuri. Scire etiam debetis, quod predictus abbas a nobis instanter petivit, ut testes senes, valitudinarios et alios, de quorum morte timet et absentia diuturna, ibidem exigente necessitate et pro ecclesie sue vitando periculo in vigilia Symonis et Jude, quem diem peremptorium esse decernimus, recipiamus. Quod ideo vobis denuntiamus, quia presens esse debetis et copia vobis dabitur inpugnandi et excipiendi contra huiusmodi testimonia. Dilectissimo amico suo domino W. illustri ministeriali de Arnstein. F. divina miseratione abbas Scotorum Wienne et Ch. prepositus Newin­burgensis devotas orationes cum obsequio. Innotescat nobilitati vestre, quod nos iudices delagati a domino papa propter contumaciam W[ernheri] de Ouen abbatem Sancte Crucis verum possessorem constituimus in prediis illis Pomgarten, que dominus Ch. de Altah eidem ecclesie donavit. Unde auctoritate apostolica vobis mandamus et in remissionem peccatorum vestrorum iniungimus, ut abbatem Sancte Crucis in possessionem pre­diorum illorum inducatis et inductum viriliter defendatis. F. divina miseratione abbas Scotorum Wienne et Ch. prepositus Newinburgensis Pataviensis diocesis domino W(ernhero] militi de Ouen Waciensis diocesis salutem in Domino. Quia causam, que vertitur inter abbatem Sancte Crucis et vos ex altéra parte, cum decano Newinburgensi, de cuius nobis constitit necessitatis absentia, a Romana curia suscepimus

Next

/
Thumbnails
Contents