Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
quod nos iudices delegati a curia Romana super causa, que vertitur inter abbatem Sancte Crucis et dominum W[ernherum] de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten, propter nimiam contumaciam et ApostoliceSedis contemptum eundem W[ernherum] condempnavimus et possessionem eorundem prediorum abbati adiudicavimus. Cum ergo sine effectu parvi reputetur momenti, nos de virtutis vestre constantia presumentes vobis auctoritate apostolica districte precipimus et in remissionem peccatorum vestrorum iniungimus, ut ipsum abbatem in possessionem rerum petitarum inducere et inductum viriliter defendere non obmittatis. Nos enim rebelles et resistentes tenemur auctoritate apostolica per censuram ecclesiasticam cohercere. Venerabili plebano domino E. in Lovkse F. divina miseratione abbas Scotorum in Wienna et F. decanus Newinburgensis orationes et salutem in Domino. Nosse volumus discretionem vestram, quod nos ex apostolica delegatione super causa, que vertitur inter abbatem de Sancta Cruce et dominum W[ernherum] de Ouen super quibusdam prediis in Pomgarten, eundem W[ernherum] nimis contumacem, rebellem et inobedientem iustitia dictante per sententiam condempnavimus et possessionem rerum petitarum abbati adiudicavimus. Verum quia nichil valet adiudicare, nisi sententiam cum effectu corporalis possessio comitetur; dilectionem vestram monemus et auctoritate nobis iniuncta districte precipimus, ut sententiam a nobis latam executioni mandetis abbatem in possessionem rerum, de quibus questio vertitur, inducendo et defendendo inductum, resistentes, contumaces auctoritate apostolica excomniunicetis effectum sententie intendentes. Venerabili in Christo patri ac domino Waciensi episcopo F. Scotorum abbas in Wiena et Ch. Newinburgensis prepositus et F. eiusdem loci decanus, iudices a Sede Apostolica delegati, salutem et orationes in Domino. Commissam accepimus a Sede Apostolica causam, que vertitur inter dominum abbatem Sancte Crucis in Austria et dominum W[ernherum] de Pest vestre diocesis super quodam predio in Pomgarten, et prefixis diebus legitimis et citatis partibus litem dirimere volebamus. Ad primam diem litteras misit excusatorias dictus W[ernherus], sed nos ad instantiam domini abbatis secundam et tertiam diem statuimus, nec citatus venit adversarius, nec in die peremptoria vei responsalem misit vei litteras excusationis. Nosvero procedentes secundum formám iudiciariam dominum W[ernherum] pro contumacia excommunicantes possessionem, de qua fűit controversia, domino abbati adiudicavimus, ipsum in possessionem mittentes causa rei