Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)

Licet enim in primo termino partibus assignato simul consederint tres iudices delegati et oblatus fuerat libellus, ut predicitur, coram eis, tamen Andronicus prepositus Vesprimiensis, qui pro se et domino episcopo ac Wesprimiensi ecclesia sine mandato venerat procuratorio, quamquam ea vice de moderatione iudicum ad defendendum fuerat admissus, dictum libellum recipere noluit, nec tenorem audire, protestante procuratore Budensis ecclesie de expensis eiusdem termini et in hoc condempnari petente, cum iuxta regulám iuris non videatur defendere, qui non suscipit actionem vei libellum continentem speciem actionis. In secundo vero termino pro parte eiusdem patris venerabilis comparuit quidam sitnplex sacerdos sine mandato procuratorio, simplices litteras exhibendo, sed nec iudex tertius comparuit, magister scilicet Nicolaus Gueg pro ipsius epis­copi parte in curia impetratus, protestante procuratore Budensis ecclesie de expensis. Tertio cum deberet libello perhemptorie respondere et dictum magistrum Nicolaum Gueg producere tamquam iudicem a sua parte electum et petitum, non produxit, nec etiam in quarto termino perhemp­torie assignato, immo negaret pertinaciter a sua parte petitum, in conti­nenti probatum extitit per litteras eiusdem magistri Nicolai Gueg inter cetera continentes, quod ipse non poterat alteri committere vices suas sine consensu domini Vesprimiensis episcopi, qui eum in iudicem impetrarat et super hoc fűit interlocutoria sententia promulgata, ut a modo iudices procederent ipsius magistri Nicolai Gueg absentia non obstante per clausu­lam litterarum Sedis Apostolice »Quod si non omnes etc a, sicut continetur in actis. Unde cum sequens factum probatio sit precedentiuin, ut ex eo ipso sententia proferatur, ut in autentica, ut nulli iudicum liceat habere loci servatorem»C. Si quis autem et XXII. q. II. Quodait«fc. 1.C. I. qu.6. et c. 18. C. XXII. qu. 2.) in verbo illo, ut »Exitus docuit« cum suis similibus, petit eundem patrem venerabilem Vesprimiensem episcopum suo et ecclesie sue nomine ad omnes expensas ab exordie (!) cepte controversie factas eidem preposito et capitulo Budensi per vestram interlocutoriam con­dempnari, quas quidem estimant ad quadraginta marcas, sicut etiam in actis prioribus est petitum ; nichil ab actis prioribus immutando ac nomine ipsarum expensarum petit mitti in possessionem causa rei ser­vande ecclesie Beate Marié in Bana, in territorio Budensis ecclesie consis­tentis, donec secundum taxationem iudicialem prefate solvantur expense et consequenter petit responderi libello, litemque contestari ac ipsum negotium terminari, quod hactenus inutiliter cum gravamine Budensis ecclesie est omissum.

Next

/
Thumbnails
Contents