Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
loci eiusdem ex altéra, diuque ex comissione bone memorie domini Lodomerii quondam archiepiscopi Strigoniensis et postmodum e vicino de voluntate et precepto venerabilis patris domini Gregorii electi Strigoniensis super reformatione pacis et concordie interpossuissemus tractatu habito partes nostras, quia tamen ad plénum nequivimus ipsam contentionis materiam reformare, in eodem statu partibus octavas sancti Johannis Baptiste inspectis limitibus, sicut habetur in actis, conparendi in presentia eiusdem domini electi Strigoniensis perhemptorium terminum duximus assignandum, ut ipsius et college sui providentia procedatur in eodem negotio, sicut equitas suadebit. Dátum Bude, in Dominica proxima post festum Ascensionis Domini. Auditis itaque ipsis litteris idem Michael prepositus et predicti procuratores capituli Budensis porrexerunt petitionem in scriptis in hec verba : In nomine Domini amen. Anno eiusdem millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, indictione undecima, in octavis beati Johannis Baptiste coram vobis, venerabili patre domino Gregorio sancte Strigoniensis ecclesie electo et domino Marcello custode eiusdem Strigoniensis ecclesie subdelegata vice fungentis (!) nomine honorabilis viri domini Emirici (!) maioris archidiaconi in eadem Strigoniensi ecclesia Apostolice Sedis delegati (!), magister Michael prepositus Budensis ecclesie suo et ecclesie sue nomine dicit et proponit in scriptis, quod cum tempore venerabilis patris domini Ladomerii bone memorie tunc archiepiscopi Strigoniensis a Sede Apostolica cum aliis collegis suis iudicibus delegatis, dudum venerabili patri domino B[enedicto] episcopo Wesprimiensi, suo et ecclesie sue nomine super occupatione ecclesie sancte Marié de Bana existentis intra territórium eiusdem Budensis ecclesie sancti Petri et quadam particula decimarum in loco Thebesere vocato ac super aliis archtulis (!), dampnis et iniuriis, violentiis illatis, emunitatibus (!) violatis, mutatione fori ecclesiastici ad fórum civilis iudicis secularis, captione Petri presbiteri canonici ipsius Budensis ecclesie sancti Petri et reliquis capitulis libellus fuisset oblatus et a spatio trium annorum per industriam et dolum partis adverse responsum non fuerat libello vei contestatio litis facta, prefatis preposito et capitulo Budensis ecclesie instanter petentibus, ut ante omnia fieret restitutio expensarum pro terminis inutiliter elapsis, sicut inferius apparebit, sicque respondetur(!) libello litem contestando et finem debitum ipsi negotio inponendo, sicut exigit ordo iuris ; tamen per evidentem malitiam partis adverse, ut de favore iudicum taceamus, in nullo penitus est processum.