Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
241 Esztergom, 1290. szeptember 6. III. Endre király meghagyja a budavári és pesti polgároknak, valamint a pesti hajósoknak, hogy a margitszigeti apácák tisztjeit a vámszedésben ne akadályozzák. A[ndreas] Dei gratia rex Hungarie fidelibus suis universitati civium de Castro Budensi, de Pesth et rectori nautarum ac universis nautis de ipsa villa Pestiensi salutem et gratiam. Multiplices litteras nostras vobis duximus dirigendas et nuntios speciales, ut ab occupatione tributorum ecclesie Beate Marié ac sororum de Insula Leporum tempore nundinarum vestrarum penitus cessaretis, cum non sit consonum, ut ad pias causas tradita seu collata in aliquo minorentur vei presumptione dampnabili perturbentur, quod tamen vos nimis presumptuose mandatum regium postponentes eficere non curastis, ymmo et tributum, quod exigi consuevit in porta castri vestri de carratis Iignorum pro Wysegrad castro nostro regali, interdicere in vestris nundinis presumpsitis. Super quibus cum in vestri presentia Wernerio comiti multa dicta fuissent ad faciem a preposito Budensi et reliquis supradictis, nos eidem firmiter inposuimus sub distinctione regie iussionis, ut se et universitatem vestram a talibus cohiberent. Quare fidelitati vestre firmiter iniungimus per presentes, quatenus ab inpeditione dictorum tributorum et maximé in foro, quod extra castrum tempore nundinarum vestrarum ordinastis celebrari, manus vestras et omnium ad vos pertinentium penitus revocetis, permittentes exigi tributum ab officiali sororum de Insula iuxta consuetudinem primitus observatum (!), nullám machinationem palam vei occulte contra mandatum regium ingerentes in preiudicium earundem. Ad quod exequendum Rodulphum, iuvenem nostrum, concivem vestrum, unacum magistro Elek, aule nostre notario, duximus destinandum. Sciatis, quod si ulterius vos mandati nostri senserimus transgressores, certa vindicte ratio pro huiusmodi facti insolentiam (!) poterit formidari. Dátum Strigonii, feria quarta proxima ante festum Nativitatis Virginis Gloriose. Eredetije hártyán, hátlapján reányomott viaszpecsét töredékével, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 1424.« jelzet alatt. Ugyanazon szöveg Ország Mihály nádor 1463. július 6-iki oklevelében át van irva, de a budai és a váci káptalanok vásárvámjairól is szó van benne. Országos Levéltár »M. O. D. L. 1290.« jelzet alatt.