Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
tribus iugeribus septuagintatria iugera sunt in terra fimata, que vulgariter telük vocatur, terra vero centum iugerum est arabilis et campestris et dividitur cum herbis. Item loca vinearum, que sunt ultra quoddam fossatum antiqum (!) a parte ville Cholnuk, pertinent ad terram reginalem. Loca vero vinearum, que sunt ab alia parte eiusdem fossati, videlicet a parte ville Chu, sunt nobilium de Chu et in predicta villa Chu sunt in terra reginali loca quatuor curiarum, in quorum duobus due resident mansiones, duo vero loca sunt vacua, sicut hec omnia comes Haragus homo domine regine et homo noster nobis retulerunt et idem comes Haragus predicta centum et septuagintatria iugera terre cum prefatis locis vinearum ultra fossatum a parte ville Cholnuk existentibus et cum locis quatuor curiarum, presentibus commetaneis et vicinis et nullo contradictore apparente, statuit et assignavit sororibus de Insula Beate Virginis antedictis, salvis tamen iuribus nostris, videlicet terra, feneto, locis vinearum et curiarum, que ibidem habemus. Dátum in festő sancti Jacobi apostoli, anno Domini M° CC° LXX° quarto. Eredetije hártyán, hátlapján rányomott kerek viaszpecsét körvonalaival, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 880.« jelzet alatt. Árpádkori új okmánytár IX. k. 91. 1. 124 1274 augusztus 19. A pécsváradi konvent előtt Kaplani Tamás fia István kaplani birtokát — bizonyos kikötések mellett — a margitszigeti apácákra ruházza át. [CJonventus monasterii Waradiensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire, quod Stephanus filius Thome de Kaplan omni solatio propinquorum destitutus considerans, quod ea, que in mundo sagaci cursu considerantur elabi, non sunt captanda, quin ymo quemque fideli mente grata pietatis subsidia inpendendo ad celestia debere anelare (!), coram nobis personaliter constitutus terram suam hereditariam in Kaplan existentem cum omnibus utilitatibus et pertinentiis suis, videlicet cum terris arabilibus, feto (!), silva et duabus vineis ob remedio (!) anime sue monasterio perpetue Virginis Marié Bude in Insula constructo sive existenti, nemine prohibente, libere ac spontanee relegavit sive contulit coram nobis, hoc adiecto, quod quamdiu idem Stephanus