Budapest történetének okleveles emlékei. Monumenta diplomatica civitatis Budapest. Csánky [!] Dezső gyűjtését kiegészítette és sajtó alá rendezte Gárdonyi Albert I. (1148-1301). (Budapest, 1936.)
cum omni utilitate, scilicet terra fimata, campestri et feneto. Mete autem terrarum ipsorum nobilium et sororum predictarum, que ab invicem separate sunt, hoc ordine, sicut partibus referentibus intelleximus, distinguntur: Due mete incipiunt iuxta meatum aque sub villa Superioris Neueg ; inde progrediendo venitur prope quandam arborem ulmi, ubi sunt due mete; inde itur ad quendam monticulum sabulosum, ubi sunt due mete ; inde per plures binas metas super eundem monticulum in diversis locis erectas versus aquilonem desscenditur ad quandam valliculam supra quandam viam, per quam itur in silvam et ipsam viam ac quendam locum vinee per médium transeundo itur sub quandam silvam dictorum nobilium, in qua sunt magna ligna, quam quidem silvam circumambiunt veteres et antique mete, et ibi sub fine eiusdem silve incipiendo per magnam planitiem, in qua frutices esse dicuntur et mete erecte, venitur supra quendam monticulum versus aquilonem, ubi mete dictarum sororum terminantur, et iidem nobiles incipiunt tenere metas cum villa Saag el sic terra, que intra easdem metas includitur, a parte orientali cedit nobilibus supradictis. Illa autem terra, que a parte occidentali ab eadem terra nobilium predictis metis separatur, cum silva et aliis omnibus suis utilitatibus remanet eisdem sororibus possidenda. Ipsi autem nobiles unum ex ipsis et predicte sorores officialem suum in octavis sancti Martini mittent ad recipiendum nostrum privilégium super premissis et, si qua partium non miserit, pene trium marcarum subiacebit. Omnes autem litteras super processu huius cause habitas partes tenentur dare ad cassandum. Dátum in festő Sancti Regis. Kívül: Pro sororibus de Insula Beate Virginis contra nobiles de Neueg. Eredetije hártyán, hátlapján viaszpecsét körvonalaival, az Országos Levéltárban »M. O. D. L. 25.035.« jelzet alatt. gg Buda, (1269.) szeptember 3. IV. Béla király a pécsváradi konventhez intézett parancsával elrendeli a margitszigeti apácák beiktatását a Koasth várhoz tartozó négy várjobbágy földjeinek birtokába, akik önként a nevezett kolostor jobbágyaivá szegődtek. B[ela] Dei gratia rex Vngarie fidelibus suis... abbati et conventui Waradiensi salutem et gratiam. Venerunt ad nos Pawa, Pete, Suluk et Jonas, qui se esse dicunt iobagiones castri de Koasth, committendo seu