Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)
et Bohemiae regis a tergo dictarum litterarum scriptis, facto, realiter et in scriptis exhibuit atque produxit tenoris subsequentis a tergo : Carissimo in Christo fìlio nostro Wladislao Hungáriáé et Bohemiae regi illustri. Intus vero : 1 Alexander papa sextus. Carissime in Christo fili noster. Salutem et apostolicam benedictionem. Saepius maiestatem tuam de venerabilium fratrum nostrorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium Consilio tum litteris, tum per bonae memoriae Ursum 2 episcopum Theannensem nuntium apostolicum ad tuam maiestatem paterna monitione hortati fuimus, ut carissimam in Christo filiam nostram Beatricem de Aragónia clarae memoriae Mathiae Hungáriáé regis relictam, cum qua, ut ipsa asserit, per verba praesenti matrimonium legittime contraxisti ac carnali copula consummasti, in uxorem traduceres et coniugali affectu ac honore tractares, necnon ut fìdem ipsi Beatrici praestitam, quam inviolabilem esse convenit, observare curares, interpellavimus et multotiens litteris et nuntiis requisivimus. Quibus paternis monitionibus et honestis suasionibus nostris maiestas tua minime obtemperare curavit, immo praefato 'episcopo ad praedicta nostro nomine maiestatem tuam hortanti respondisti, ut accepimus, te cum praefata Beatrice super dicto matrimonio iuri stare nolle, et quod deterius est, eidem et oratori carissimi in Christo fìlii nostri Ferdinandi Siciliae citra Farum regis illustri[s], ne ulterius de dicto matrimonio verbum facerent, aut querelam nobis et nostris nuntiis aut legatis vel delegatis apostolicis proponerent, prohibuisti et plura contra praefatam reginam et dictum oratorem comminatus fuisti ; quin etiam super quodam alio praetenso matrimonio a te per verba de praesenti contracto a nobis, ut cum alia et tercia matrimonium in praeiudicium praefatae Beatricis contrahere posses, dispensationem instantissima petiisti, quod hactenus a nobis obtinere nequivisti, considerantibus gravia 1 Az itt következő szöveg egész a megjelölt helyig közölve van Philipp Ernst Spiess; Aufklärungen in der Geschichte und Diplomatik (Bayreuth 1791) cz. műve függelékének 284. lapján,, azonban a teljesség szempontjából itt sem volt mellőzhető. 2 Orso Orsini.