Gerevich Tibor–Jakubovics Emil–Berzeviczy Albert: Aragoniai Beatrix magyar királyné életére vonatkozó okiratok. (Budapest, 1914. Monumenta Hungariae Historica. Diplomata 39.)

scandala, quae exinde inter te et carissimos in Christo filios nostros regem et reginam Hispaniarum illustres ac carissimum in Christo fìlium nostrum Ferdinandum Siciliae regem illustrem, aliosque principes ipsius reginae Beatricis consanguineos et affines, qui in favorem dicti matrimonii cum praefata regina, ut asserunt, contracti et consummati crebris litteris et nuntiis apud nos multis et repetitis litteris institerunt, oriri possent. Eapropter de eorundem fratrum Consilio maiestatem tuam monendam esse duximus, prout praesentium tenore monemus et apostolica auctoritate requirimus, ut consideratis praemissis in fide ipsi Beatrici praestita persistas, neque ab ea, quam tibi deus delegit, contra regium decorem et honestatem recedere velis ; sed cum eadem de te, ut accepimus, benemerita et quae pro te ad regnum Hungáriáé obtinendum omnem suam sub­stantiam, omnemque diligentiam exposuisse affirmat, in dicto matrimonio, in quo iam, ut asseritur, consensisti, perse­veres, eamque traducas et maritali affectu pertractes. Nosque, si forte cum dilecta in Christo filia nobili muliere Barbara Brandenburgensi matrimonium per verba de prae­senti, ut dicitur, contraxisti, pro cuius separatione tu et ipsa nobis supplicastis, ut in matrimonio cum praefata Beatrice libere et licite valeas permanere, te cum auctoritate apostolica dispensabimus. Inhibentes propterea sub anathe­matis interminatione, ne novas nupcias affectare et de uno in aliud transire matrimonium in maiorem animae tuae perdi­tionem ac regii splendoris denigrationem praesumas ; verum si (quod absit) paternis huiuscemodi contempseris obtem­perare monitionibus, volumus et ita te praesentium tenore monemus et citamus, ut quare praemissa non feceris, causas per nuntium ad nos tuum infra duos menses a praesentium receptione statim secuturos signifìces, alias dicto termine elapso absque alia citatione, cum has litteras vim solempnis ad totam causam citationis ex nunc habere decernamus ad opportunam provisionem, ipsiusque causae decisionem iustitia mediante procedere curabimus. Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris, die duodecima Septembris, millesimo quadringentesimo nonage-

Next

/
Thumbnails
Contents